라틴어 문장 검색

itaque nocte insequenti, cum praesidium castrorum et quod reliquum ex fuga inermium ex magna parte militum erat ratibus Trebiam traicerent, aut nihil sensere obstrepente pluvia aut, quia iam moveri nequibant prae lassitudine ac volneribus, sentire sese dissimularunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 598:1)
principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum paucos et confectos vulneribus ac lassitudine superesse proelio cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mittunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 188:1)
lassitudini militum pepercit, quod raptim ductum agmen erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 218:2)
magnam partem agminis aut lassitudine subsistentes aut errore, ut qui sine ducibus per ignota itinera fugerent, oppresserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 241:2)
si primum impetum quem, fervido ingenio et caeca ira effundunt, sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 208:1)
lassitudo et sitis iam sentiebatur et meridiem aestum magis accensurum cum mox appareret, statuit sic adfectos recenti atque integro hosti non obicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 457:1)
Sequere hac igitur me intro in lectum, ut sedes lassitudinem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 1151)
di immortales, iam ut ego collos praetruncabo tegoribus, quanta pernis pestis veniet, quanta labes larido, quanta sumini absumedo, quanta callo calamitas, quanta laniis lassitudo, quanta porcinariis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 32)
illic ibi demumst locus, ubi labore lassitudo est exigunda ex corpore.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 42)
Lassitudine hercle credo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 343)
ita, dum te sequor, lassitudine invaserunt misero in genua flemina.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 28)
verbera compedes molae, [magna] lassitudo fames frigus durum, haec pretia sunt ignaviae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 64)
agedum, Acanthio, abige abs te lassitudinem, cave pigritiae praeverteris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 22)
numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 223)
Ah, lassitudinem hercle verba tua mihi addunt, enicas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 290)

SEARCH

MENU NAVIGATION