라틴어 문장 검색

Ecce res magna, habere inbecillitatem hominis, securitatem dei Incredibilis philosophiae vis est ad omnem fortuitam vim retundendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 12:1)
Illi, qui simpliciter et demonstrandae rei causa eloquebantur, parabolis referti sunt, quas existimo necessarias, non ex eadem causa qua poetis, sed ut inbecillitatis nostrae adminicula sint, ut et dicentem et audientem in rem praesentem adducant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 6:3)
valetudinem et inbecillitatem voca et desidiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 3:8)
Quod auxilium invenis inbecillitati humanae ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:4)
sed si scit mala illa non esse et unam tantum turpitudinem malum iudicat, debebit secure pericula aspicere et aliis timenda contemnere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 25:5)
Esset aliquod inbecillitatis nostrae solacium rerumque nostrarum, si tam tarde perirent cuncta quam fiunt ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 6:4)
Maiestatem enim eius ex nostra inbecillitate metimur et vitiis nostris nomen virtutis inponimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 25:5)
" His decretis eum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognoverit beatam esse vitam non quae secundum voluptatem est, sed secundum naturam, cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia, divitias, honores, bonam valitudinem vires, imperia, esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis, monitorem non desiderant ad singula, qui dicat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 8:1)
Quid sibi vult ista carminis effeminati turpitudo ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 13:2)
Munimentum humanae imbecillitatis inexpugnabile, quod qui circumdedit sibi, securus in hac Vitae obsidione perdurat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 27:3)
Itaque conscii nobis inbecillitatis nostrae quiescamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 5:7)
Si turpitudo malum est, et turpem esse malum est, tam mehercules quam, si lippitudo malum est, lippire quoque malum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 8:4)
attamen habet propinquos, habet amicos paternos, habet te inbecillitatis suae tutorem fortissimum.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 4:2)
Internuntium, puto, illum sollicitatoris arripi et denudari iussit, flagella et uerbera et omne genus cruciatus poposcit, in plagas deterrimi mancipi uix inbecillitatem muliebris manus continuit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 4:3)
Necessitas magnum humanae inbecillitatis patrocinium est:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 5:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION