라틴어 문장 검색

haec scilicet in imbecillo remissoque animo multa omnibus modis confusa et variata versantur, maximeque 'reliquiae' rerum earum moventur in animis et agitantur de quibus vigilantes aut cogitavimus aut egimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 207:1)
sed cum omnia fecissem, non modo eam voluntatem eius quae fuerat erga te reciperare non potui, verum ne causam quidem elicere immutatae voluntatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:3)
et ita factum est a P. Servilio filio qui in postremis sententiam dixit, sed immutari hoc tempore non potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 18:5)
longo enim intervallo video immutata esse omnia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:5)
Atticae meae velim me ita excuses ut omnem culpam in te transferas et ei tamen confirmes me immutatum amorem meum mecum abstulisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 28 2:5)
postea mihi non tam meorum litterae quam sermones eorum, qui hac iter faciebant, animum tuum immutatum significabant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 4 1:3)
sed quaedam pestes hominum laude aliena dolentium et te non numquam a me alienarunt et me aliquando immutarunt tibi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 8 2:2)
qua re sit summa in iure dicendo severitas, dum modo ea ne varietur gratia sed conservetur aequabilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 1:2)
cum hoc vereor et cupio tibi aliqua ex parte quod salva fide possim parcere, rursus immuto voluntatem meam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:5)
itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum sententiis non solum divina sed etiam sapientissimae deae sententia liberatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 2:5)
Ergo ille princeps variabit et mutabit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:3)
In qua multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit ceteris, cuius oratio cum sedate placideque liquitur, tum inlustrant eam quasi stellae quaedam translata verba atque immutata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 1:2)
immutata, in quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem significet sumptum ex re aliqua consequenti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 1:4)
et horridam Africam terribili tremere tumultu cum dicit pro Afris immutate Africam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 2:2)
at haec interdum temperanda et varianda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION