라틴어 문장 검색

sciat orbis Eous sitque palam Gallos causa, non robore vinci.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:283)
licet omnia vates in maius celebrata ferant ipsamque secandis Argois trabibus iactent sudasse Minervam nec nemoris muti iunxisse carentia sensu robora, sed caeso Tomari Iovis augure luco arbore praesaga tabulas animasse loquaces.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:4)
improba numquam spes laetata diu, nec pervenere iuventae robur Aloidae, dum vellere Pelion Otus nititur, occubuit Phoebo, moriensque Ephialtes in latus obliquam proiecit languidus Ossam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:20)
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
nunc instare manu, toto nunc robore niti communi pro luce decet:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:93)
vestros stimulant si pignora sensus, me quoque non impar naturae cura remordet, nec ferro sic corda rigent ut nosse recusem quam sanctum soceri nomen, quam dulce mariti, quantus prolis amor.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:106)
accipe tu nostrae, tellus Oenotria, mentis vincula communes tecum subeuntia casus, exiguamque moram muris impende tuendis, dum redeo lectum referens in classica robur."
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:111)
gens robore nostra tum quoque pollebat, nullis cum fideret armis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:202)
Mavortia matris nobilitas spoliis armisque exultat avitis inmensamque trahit Celerini robore lucem, qui quondam Meroën iussus Nilumque tueri, cum sibi post obitus et Parthica fulmina Cari sceptra daret miles rebusque imponere vellet, despexit fremitus et praetulit otia regno;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae43)
dat Gallia robur militis;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae31)
Spartanis potuit robur praestare Lycurgus matribus et sexum leges vicere severae civibus et vetitis ignavo credere muro tutius obiecit nudam Lacedaemona bellis:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:78)
hi maculis patres referunt et robore matres.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:161)
hinc amor, hinc validum devoto milite robur.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:65)
pugnae cur arguor impar?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:217)
"bellipotens Stilicho, cuius mihi robur in armis, pace probata fides:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:55)

SEARCH

MENU NAVIGATION