라틴어 문장 검색

quem nisi templorum fueris dignatus honore, mille lacer spargere locis et sanguine silvas foedabis matremque tuam matrisque sorores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 53:5)
neque enim dignabere numen honore, meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 53:7)
sed longe cunctis longeque beatior illa, siqua tibi sponsa est, siquam dignabere taeda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 31:3)
Hanc pariter vidit, pariter Calydonius heros optavit renuente deo flammasque latentes hausit et "o felix, siquem dignabitur" inquit "ista virum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 31:9)
hac Ixionides, illa Troezenius heros parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis, quosque alios parili fuerat dignatus honore amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:4)
Nulla tamen alite verti dignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 20:2)
Di maris exceptum socio dignantur honore, utque mihi quaecumque feram mortalia, demant, Oceanum Tethynque rogant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 82:17)
Respicit hunc vates et suspiratibus haustis "nec dea sum" dixit "nec sacri turis honore humanum dignare caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 20:1)
Threicio Scythicoque fere circumsonor ore, et videor Geticis scribere posse modis, crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis inque meis scriptis Pontica verba legas, qualemcumque igitur venia dignare libellum, sortis et excusa condicione meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1427)
iure deas igitur veneror mala nostra levantes, sollicitae comites ex Helicone fugae, et partim pelago partim vestigia terra vel rate dignatas vel pede nostra sequi, sint, precor, haec saltem faciles mihi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 122)
Instrumentalis rationalitas, quae immotam solummodo secum fert realitatis analysim, illius momenti considerata necessitate, adest tum cum ipse mercatus opes impertitur, tum cum id efficit ordinans Status.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 249:6)
hoc vidit princeps generosi seminis Abram, iam tunc dignati terras invisere Christi hospes homo, in triplicem numen radiasse figuram.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 311)
tantus amor terrae, tanta est dilectio nostri, dignatur praepinguis humi conprendere mollem divinis glaebam digitis, nec sordida censet haerentis massae contagia, iusserat ut lux confieret, facta est ut iusserat;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3342)
sed ordinatis saeculis, rerumque digesto statu, fundator ipse et artifex permansit in Patris sinu, donec rotata annalium transvolverentur milia, atque ipse peccantem diu dignatus orbem viseret.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias10)
ture etiam ducibus parvoque sacello inpertitus honos, quem dum metus aut amor aut spes adcumulant, longum miseris processit in aevum mos patrius:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권62)

SEARCH

MENU NAVIGATION