라틴어 문장 검색

sed Chattis adeo inprovisus advenit, ut quod imbecillum aetate ac sexu statim captum aut trucidatum sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장4)
mox undique erumpendum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장3)
At theatri licentia, proximo priore anno coepta, gravius tum erupit, occisis non modo e plebe set militibus et centurione, vulnerato tribuno praetoriae cohortis, dum probra in magistratus et dissensionem vulgi prohibent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 77장1)
nec Reatini silebant, Velinum lacum, qua in Narem effunditur, obstrui recusantes, quippe in adiacentia erupturum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 79장5)
speciosa verbis, re inania aut subdola, quantoque maiore libertatis imagine tegebantur, tanto eruptura ad infensius servitium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 81장7)
non enim preces sunt istud, sed efflagitatio, intempestiva quidem et inprovisa, cum aliis de rebus convenerint patres, consurgere et numero atque aetate liberum suorum urgere modestiam senatus, eandem vim in me transmittere ac velut perfringere aerarium, quod si ambitione exhauserimus, per scelera supplendum erit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장4)
Eodem anno duodecim celebres Asiae urbes conlapsae nocturno motu terrae, quo inprovisior graviorque pestis fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 47장1)
At Romae, postquam Germanici valetudo percrebuit cunctaque ut ex longinquo aucta in deterius adferebantur, dolor ira, et erumpebant questus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 82장1)
sed erupere primi Andecavi ac Turoni.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 41장2)
sic quoque erumpere aemulationem feminarum, eaque discordia nepotes suos convelli:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장7)
is praetorem provinciae L. Pisonem, pace incuriosum, ex improviso in itinere adortus uno vulnere in mortem adfecit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 45장2)
incerti ictus, vulnera improvisa;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장5)
M. Licinio L. Calpurnio consulibus ingentium bellorum cladem aequavit malum improvisum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 62장1)
Exitu anni diu aucta discordia consulum erupit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 11장1)
Per idem tempus Clitarum natio Cappadoci Archelao subiecta, quia nostrum in modum deferre census, pati tributa adigebatur, in iuga Tauri montis abscessit locorumque ingenio sese contra imbellis regis copias tutabatur, donec M. Trebellius legatus, a Vitellio praeside Syriae cum quattuor milibus legionariorum et delectis auxiliis missus, duos collis quos barbari insederant (minori Cadra, alteri Davara nomen est) operibus circumdedit et erumpere ausos ferro, ceteros siti ad deditionem coegit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 41장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION