라틴어 문장 검색

et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope armavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 381:1)
hae spes Etruscos armaverant, multis in vicem casibus victos victoresque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 491:4)
consules et armare plebem et inermem pati timebant incerti quod malum repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis an ab servili fraude, urbem invasisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 172:1)
ubi crudeli decreto nefandisque vindiciis dextram patris in filiam armaverit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 633:1)
C. Claudi sententia consules armabat in tribunos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 68:2)
utraque acies armatur igni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 363:3)
satis esse si occasione ulciscendi laesos arment.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 136:3)
itaque, ut decet certae spei plenos et cum imparibus manus conserturos, pilis ante pedes positis gladiis tantum dextras armemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 129:2)
legum quoque latores adversus tantum apparatum adversariorum et ipsi causam plebis ingentibus animis armant concilioque plebis indicto tribus ad suffragium vocant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 400:2)
armant inde iuvenem aequales;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 89:1)
Religio deinde incessit vitio eos creatos, magistratuque se abdicaverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 245:2)
quae cum iaculis saxisque procul incesseretur, mulier una ultra humanarum irarum fidem saevienti turbae immixta, ut parumper sustinerent precata, flens ait virum sibi liberosque captos apud hostes esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 351:4)
interea consules exercitum scribere, armare, educere placet, nec prius ingredi hostium fines, quam omnia iusta in deditionem nostram perfecta erunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 111:1)
quae ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque viri incessit homines ut modo vix crederent eundem esse Sp.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 115:1)
et forsitan, cum et foederibus vetustis iuncta res Punica Romanae esset et timor par adversus communem hostem duas potentissimas armis virisque urbes armaret, simul Punico Romanoque obrutus bello esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 284:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION