라틴어 문장 검색

'Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una [persona].
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 20:9)
An potius solis vis imperfecta relinquat Argentum male coctum, divitiasque fluentes:
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:5)
Opus relinquens eripe te morae,
(JOSEPHUS ADDISON, D. D. HANNES, INSIGNISSIMUM MEDICUM ET POETAM 1:2)
Cum vero placuit bono Domino meo corrigere devium, elisum erigere, salubri contactu mundare leprosum, relicta spe saeculi, ingressus sum monasterium.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:8)
Hinc est quod nullum genus rerum solitarium reliquit, sed ex multis quadam societate connexuit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:11)
Verum his in quibus omnem virtutis sensum oblitteravit impietas, ratio quae in eis exstingui non potuit, ipsum amicitiae et societatis affectum non reliquit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:1)
Nam si velim de hora causari quam isti nobis reliquere brevissimam, videbor ipse eam mihi facere breviorem.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:10)
Sequitur mysteriorum, id est secretorum revelatio, qua nihil est turpius, nihil execrabilius, nihil amoris, nihil gratiae, nihil suavitatis relinquens inter amicos, sed omnia replens amaritudine, et indignationis, et odii atque doloris, felle cuncta conspergens.
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:6)
Sed mihi velim enuclees, si forte quis incautius in eorum inciderit amicitias, quos cavendos paulo ante dixisti;
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:4)
Ponamus totum genus humanum exemptum mundo, te solum superstitem reliquisse.
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 1:18)
Booz cum Ruth moabitidis advertisset inopiam, post messores suos legentem spicas alloquitur, consolatur, invitat ad convivium puerorum, et verecundiae eius ingenue parcens, iubet messoribus etiam de industria spicas relinquere, quas illa colligeret absque pudore.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:21)
Sed quamuis artificii enormitas imperitiam accuset artificis, in adulterino opere imperitie uestigium manus relinquat opificis, opus tamen sui ueniam deprecatur erroris, cum tenuis humane rationis igniculus multis ignorantie obnubiletur erroribus, humani ingenii scintilla multas erroris euanescat in nebulas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:3)
Argenti facies, feces exuta metalli, Infra se splendore diem stellasque relinquens, Exultat, speculi formam uestita secundi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:1)
Supplebit tamen ipsa manus diuina quod infra Perfecti normam Nature norma relinquet:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:5)
Qui tamen iccirco uestit sua dicta latebris, Ne sua prostituat secreta suumque relinquens Archanum, uulgo tandem uilescere cogat, Nam sua secreti maiestas uilet et omni Priuatur splendore sui, si publica fiat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION