라틴어 문장 검색

numquam illi quotiens recte faciendum fuit cessi, semper uolui uideri frugalior, uideri uolui laboriosior;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. petiit pater a filio sibi cederet; ille non uult. iudicio contendit; uicit patrem. praemio statuas patri petiuit. abdicatur. 12:12)
" Referre facile est, si avarus es, sine impendio, si iners, sine opera.
(세네카, 행복론, Liber II 135:5)
Tot arbusta non uno modo frugifera, tot herbae salutares, tot varietates ciborum per totum annum digestae, ut inerti quoque fortuita terrae alimenta praeberent ?
(세네카, 행복론, Liber IV 20:1)
Atqui numquam diligentius damus, numquam magis iudicia nostra torquemus, quam ubi remotis utilitatibus solum ante oculos honestum stetit, tam diu officiorum mali iudices, quam diu illa depravat spes ac metus et inertissimum vitium, voluptas.
(세네카, 행복론, Liber IV 51:1)
Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
(세네카, 행복론, Liber IV 60:1)
nobis voluptas est dare beneficia vel laboriosa, dum aliorum labores levent, vel periculosa, dum alios periculis extrahant, vel rationes nostras adgravatura, dum aliorum necessitates et angustias laxent.
(세네카, 행복론, Liber IV 61:1)
Ut loca sordida repercussu solis illustrantur, ita inertes maiorum suorum luce resplendeant.
(세네카, 행복론, Liber IV 145:3)
hunc feliciter inertem castigabimus."
(세네카, 행복론, Liber VI 48:3)
ad hanc legem et agat cuncta et exigat miserrimosque mortalium iudicet, in quantiscumque opibus refulgebunt, ventri ac libidini deditos quorumque animus inerti otio torpet.
(세네카, 행복론, Liber VII 11:3)
Quid illi, qui in componendis, audiendis, discendis canticis operati sunt, dum vocem, cuius rectum cursum natura et optimum et simplicissimum fecit, in flexus modulationis inertissimae torquent, quorum digiti aliquod intra se carmen metientes semper sonant, quorum, cum ad res serias, etiam saepe tristes adhibiti sunt, exauditur tacita modulatio ?
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 67:1)
Non habent isti otium, sed iners negotium.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 67:2)
satis iam per laboriosa et inquieta documenta exhibita virtus est :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 109:3)
Nec te ad segnem aut inertem quietem voco, non ut somno et caris turbae voluptatibus quidquid est in te indolis vividae mergas.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 110:1)
Non derunt et frugalitatis exactae homines et laboriosae operae ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 112:3)
Alium ad cotidianum opus laboriosa egestas vocat, alium ambitio numquam quieta sollicitat, alius divitias, quas optaverat, metuit et voto laborat suo, alium solitudo torquet, alium semper vestibulum obsidens turba ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION