라틴어 문장 검색

funesta duo consulum praetoria, alterum parricidio filii, alterum consulis devoti caede;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 156:1)
ubi cum proeliis quidem superior Romanus esset, ad urbem ipsam Pedum castraque sociorum populorum, quae urbi adiuncta erant, integer labor restaret, bello infecto repente omisso consul, quia collegae decretum triumphum audivit, ipse quoque triumphi ante victoriam flagitator Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 174:1)
Samnites infecta pace, quia de condicionibus ambigebatur, indutias annuas ab urbe rettulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 522:1)
is, ubi legati qui ad dedendas res missi erant pace infecta redierunt, ne nihil actum inquit hac legatione censeatis, expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in nos caelestium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 4:1)
omnia pro infecto sint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 155:2)
itaque non frustrabor ego vos castra hic relinquendo, in quae infecta victoria sicut pristino die vos recipiatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 329:1)
inde, ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis oritur concinuntque tubae et signa inferuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 454:2)
itaque eam infectam rem M. Fulvius Paetus T. Manlius Torquatus novi consules acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 111:1)
ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 588:1)
ceterum postquam neminem moveri ab solita custodia urbis vidit nec committi quicquam temerariae spei, ad Tifata redit infecta re.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 510:1)
quidam fortunam etiam domus horrebant nomenque ex funestis duabus familiis in eas provincias ubi inter sepulcra patris patruique res gerendae essent proficiscentis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 262:2)
argenti infecti signatique decem et octo milia et trecenta pondo, vasorum argenteorum magnus numerus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 664:3)
ita infecta pace concilium dimisit quattuor milibus armatorum relictis ad praesidium Achaeorum et quinque longis navibus acceptis, quas si adiecisset missae nuper ad se classi Carthaginiensium et ex Bithynia ab rege Prusia venientibus navibus, statuerat navali proelio lacessere Romanos iam diu in regione ea potentes maris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 463:1)
legati pace infecta ac prope sine responso dimissi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 305:2)
ita infecta pace ex conloquio ad suos cum se recepissent, frustra verba iactata renuntiant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 422:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION