라틴어 문장 검색

is ignominiam infensus addidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 309:1)
ibi infit annum se tertium et octogensimum agere et in eo agro de quo agitur militasse, non iuvenem, vicesima iam stipendia merentem, cum ad Coriolos sit bellatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 795:1)
aliter tam abeuntibus quam manentibus se hostem infensum victoriam potius ex Volscis quam pacem infidam Romam relaturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 112:2)
Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia procurata fuerant et vatum responsa et Pythicae sortes notae, et quantum humanis adiuvari consiliis potuerat res ducem M. Furium maximum imperatorum omnium legerant, tamen, quia tot annis varie ibi bellatum erat multaeque clades acceptae, velut ex insperato immensum gaudium fuit,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 260:1)
eodem anno in Aequis varie bellatum, adeo ut in incerto fuerit et apud ipsos exercitus et Romae vicissent victine essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 325:2)
quo facto haud secus quam dignum erat infensi Galli bellum propalam minantes ad suos redeunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 406:1)
in qua trepidatione tantum afuit ut civilia certamina terror externus cohiberet, ut contra eo violentior potestas tribunicia impediendo dilectu esset, condiciones impositae patribus, ne quis, quoad bellatum esset, tributum daret aut ius de pecunia credita diceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 324:1)
bellatum cum Gallis eo anno circa Anienem flumen auctor est Claudius inclitamque in ponte pugnam, qua T. Manlius Gallum, cum quo provocatus manus conseruit, in conspectu duorum exercituum caesum torque spoliavit, tum pugnatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 458:1)
eodem anno et a consulibus vario eventu bellatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 153:1)
quo cum Antiates aliique Volsci praeparatis iam ante, si quid ab Roma moveretur, copiis occurrissent, nulla mora inter infensos diutino odio dimicandi facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 283:1)
Volsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens, certamine victi fuga effusa Satrici moenia petunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 284:1)
maiora iam hinc bella et viribus hostium et vel longinquitate regionum vel temporum spatio quibus bellatum est dicentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 297:1)
huic infensi milites erant, quod semper adversatus novis consiliis fuisset et, ne particeps eorum esset, ab Lautulis fugisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 482:1)
in foedere Latinos nihil esse quod bellare cum quibus ipsi velint prohibeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 25:3)
curam acuebat quod adversus Latinos bellandum erat, lingua, moribus, armorum genere, institutis ante omnia militaribus, congruentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION