라틴어 문장 검색

Infra autem iam nihil est nisi mortale et caducum praeter animos munere deorum hominum generi datos, supra lunam sunt aeterna omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 4 2:11)
earum exemplum infra scripsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 6 4:4)
' apud Volumnium Eutrapelum, et quidem supra me Atticus, infra Verrius, familiares tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 26 1:4)
infra Eutrapelum Cytheris accubuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 26 1:15)
ego tamen nactus in navigatione nostra pusillum laxamenti concinnavi tibi munusculum ex instituto meo et dictum cum magno nostro honore a te dictum conclusi et tibi infra subscripsi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 16 5:4)
et, cum in uno mundo ornatus hic tam sit mirabilis, innumerabilis supra infra dextra sinistra ante post alios dissimiles alios eiusdem modi mundos esse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:6)
cuius vero bona venierunt, cuius non modo illae amplissimae fortunae sed etiam victus vestitusque necessarius sub praeconem cum dedecore subiectus est, is non modo ex numero vivorum exturbatur, sed, si fieri potest, infra etiam mortuos amandatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:5)
Nam in poetis non Homero soli locus est, ut de Graecis loquar, aut Archilocho aut Sophocli aut Pindaro, sed horum vel secundis vel etiam infra secundos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 1장 4:4)
recte vero corrector Vaticani qui nobis alterius memoriae testis est uno saltem loco illud verbum addidit (v. infra p. XIV)). Non autem Attico amico soli sed eruditissimo cuique Romanorum hi libri placuisse videntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말34)
p. 29 et quae infra exponam). scilicet primo illae correcturae in margine exemplaris e quo V descriptus est adnotatae esse videntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말143)
qui invictus sit, eum res humanas despicere atque infra se positas arbitrari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:3)
deinde paulo infra:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 42:2)
Unde & in Systemate eorum qui Caelos nostros infra Caelos fixarum in orbem revolvi volunt, & Planetas secum deferre;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 41:19)
incidet commune centrum gravitatis Saturni & Solis in punctum paulo infra superficiem Solis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 6:5)
Horas numero ab appulsu Luminaris utriusque ad Meridianum loci, tam infra Horizontem quàm supra, & per horas diei Lunaris intelligo vigesimas quartas partes temporis quo Luna motu apparente diurno ad Meridianum loci revolvitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION