라틴어 문장 검색

Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo; et nati eius reliquerunt eam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장38)
Et tradidit ei dimidium exercitum et elephantos et mandavit ei de omnibus, quae volebat, et de inhabitantibus Iudaeam et Ierusalem,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장34)
et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장36)
contaminare etiam, quod in Hierosolymis erat, templum et cognominare Iovis Olympii, et in Garizim, prout erant hi, qui locum inhabitabant, Iovis Hospitalis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장2)
Post autem horum fugam et necem, movit exercitum etiam adversus Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium inhabitabat, et robusti iuvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant; in hac autem machinarum et telorum multi erant apparatus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장27)
at quisquis inhabitare eam uelle desierit pariter desinit etiam mereri.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, X 1:8)
Huic quartae si quantum maria paludesque premunt quantumque siti uasta regio distenditur cogitatione subtraxeris, uix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:9)
deinde inferior, quatenus videtur inhabitari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 11:2)
Igitur Vercellae Ligurum civitas haud procul a radicibus Alpium sita, olim potens, nunc raro habitatore semiruta.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 3:1)
sensit Alexander, testa cum vidit in illa magnum habitatorem, quanto felicior hic qui nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem passurus gestis aequanda pericula rebus, nullum numen habes, si sit prudentia:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV111)
Porro inluminat inhabitando, et habitatio eius in cerebro est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 17:2)
At nunc semirutis pendent quod moenia tectis Urbibus Italiae, lapsisque ingentia muris Saxa iacent, nulloque domus custode tenentur Rarus et antiquis habitator in urbibus errat, Horrida quod dumis multosque inarata per annos Hesperia est, desuntque manus poscentibus arvis, Non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor Poenus erit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:7)
Nec metuens imi Borean habitator Olympi Lucentem totis ignorat noctibus Arcton.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:42)
Tu colis Elysios nemorisque habitator amoeni Esse tuo primum nunc sine fratre cupis;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LI4)
facit talem etiam alibi figuram, ut Thybris ea fluvium, quam longa est nocte tumentem leniit pro 'quam longa est ipsa nox'. fovere veteres 'fovere' pro diu incolere et inhabitare dixerunt, ut ipse alibi fovit humum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1932)

SEARCH

MENU NAVIGATION