라틴어 문장 검색

Scit statum eius non magis habere quicquam invidendum quam eius, cui in magna familia cura optigit aegros insanosque compescere.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 68:2)
Ideo cito cadunt et mutantur in contrarium et, cum acerrime saevierunt expaveruntque, pascuntur et ex fremitu discursuque vesano statim quies soporque sequitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 23:2)
talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, infestam pariter invisamque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:2)
Nulla itaque res urget magis attonita et in vires suas prona et, sive successit, superba, sive frustratur, insana;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 6:3)
" Sed quia in hac," inquit, " tam insana hominum ambitione tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus parum tuta simplicitas est et plus futurum semper est quod obstet quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est, sed habet ubi se etiam in privato laxe explicet magnus animus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 37:1)
Non industria inquietos, sed insanos falsae rerum imagines agitant.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 114:2)
nam dum insanos imitatur, dum lenocinium ingenii furorem putat, quod simulabat ad uerum redegit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.48)
Insanus sum, quia aliquis meo beneficio sanus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.10)
Quisquis has nuptias facit, aut insanus est aut tyrannus.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens qui servo filiam iunxit.12)
pelle insanos fluctus animi, redeat pietas virtusque viro.
(세네카, Hercules Furens 16:8)
vel sit potius mens vesano concita motu:
(세네카, Hercules Furens 16:9)
fallor, fallor vaesana furens.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:52)
incerta vaecors mente vaesana feror partes in omnes;
(세네카, 메데아 3:5)
addit venenis verba non illis minus metuenda, sonuit ecce vaesano gradu canitque.
(세네카, 메데아 11:24)
Sonuere fluctus, tumuit insanum mare tacente vento;
(세네카, 메데아 12:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION