라틴어 문장 검색

Hrodulfus vero abbas timens, ne multitudo qui Noviomum erat cum eis adveniret, et insidias timens - quod etiam Alstingus mandaverat - populum retinuit, sed cognita veritate post eorum discessum multum doluit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 43:3)
Morante Ludewico imperatore in custodia, filius Ludewicus astute cogitans contra fratrem suum Lotharium, cui priori anno omnem fidem promiserat, insidias molitus est.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 52:2)
neque enim tam occulta et diuina potentia caueri potest itidem ut cetera.
(아풀레이우스, 변명 24:17)
an soli pisces habent aliquit occultum aliis, sed magis cognitum?
(아풀레이우스, 변명 28:6)
sciunt ergo aliquid XV serui et occultum est.
(아풀레이우스, 변명 45:4)
an occultum non est et magicum est?
(아풀레이우스, 변명 45:5)
magia ista, quantum ego audio, res est legibus delegata, iam inde antiquitus XII tabulis propter incredundas frugum inlecebras interdicta, igitur et occulta non minus quam tetra et horribilis, plerumque noctibus uigilata et tenebris abstrusa et arbitris solitaria et carminibus murmurata, cui non modo seruorum, uerum etiam liberorum pauci adhibentur:
(아풀레이우스, 변명 45:7)
ceterum nudiustertius haudquaquam occulta res acta est in Rufini cuiusdam domo, de quo mox dicam, intercessoribus et deprecatoribus ipso Rufino et Calpurniano.
(아풀레이우스, 변명 58:3)
Unum etiam crimen ab illis, cum Pudentillae litteras legerent, de cuiusdam sigilli fabricatione prolatum est, quod me aiunt ad magica maleficia occulta fabrica ligno exquisitissimo comparasse et, cum sit sceleti forma turpe et horribile, tamen impendio colere et Graeco uocabulo βασιλέα nuncupare.
(아풀레이우스, 변명 59:1)
Occulta fuisse fabricatio sigilli quod dicitis qui potest, cuius uos adeo artificem non ignorastis, ut ei, praesto adesset, denuntiaueritis?
(아풀레이우스, 변명 59:3)
neget fratrem suum Pontianum grauiter ab ea monitum, ut sibi ab insidiis Rufini caueret;
(아풀레이우스, 변명 85:14)
"Perfidae lupulae magnis conatibus nefarias insidias tibi comparant, quarum summa est, ut te suadeant meos explorare vultus, quos, ut tibi saepe praedixi, non videbis si videris."
(아풀레이우스, 변신, 5권92)
"Si quis a fuga retrahere vel occultam demonstrare poterit fugitivam regis filiam, Veneris ancillam, nomine Psychen, conveniat retro metas Murtias Mercurium praedicatorem, accepturus indicivae nomine ab ipsa."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:53)
"nam haec omnia tibi et multa alia de Veneris insidiis orientur, ut vel unam de manibus omittas offulam:"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:147)
Sed illa Fortuna meis casibus pervicax tam opportunum latibulum misera celeritate praeversa novas instruxit insidias:
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION