라틴어 문장 검색

grandaevi gemina sublimes prole feruntur et cara natos implicuere mora.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam3)
defuncto genitore tuo sublimis adoptat te patruus magnique animo solacia luctus restituens propius quam si genuisset amavit defuncti fratris subolem;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae57)
sufficeret sublime genus luxuque fluentem deside nobilitas posset te sola tueri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:121)
gaudent Italiae sublimibus oppida muris adventu sacrata tuo, summissus adorat Eridanus blandosque iubet mitescere fluctus et Phaëthonteas solitae deflere ruinas roscida frondosae revocant electra sorores.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:47)
sublime caput maestissima nubes asperat et dirae riget inclementia formae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:32)
Orphnaeus crudele micans Aethonque sagitta ocior et Stygii sublimis gloria Nycteus armenti Ditisque nota signatus Alastor.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:156)
hastaque terribili surgens per nubila ferro instar habet silvae;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:14)
quam nuper sublimis eram quantisque procorum cingebar studiis!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:266)
Certamen sublime diu, sed moribus impar virtutum scelerumque fuit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:151)
omnis quae mobile Ponti aequor et Adriacas tellus interiacet undas squalet inops pecudum, nullis habitata colonis, instar anhelantis Libyae, quae torrida semper solibus humano nescit mansuescere cultu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:21)
scandat sublime tribunal, participem sceptri, socium declaret honoris — cum subito stringunt gladios;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:225)
haud aliter Latiae sublimis Signifer aulae, imperii sidus propria cum sede locavit, auget spes Italas;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:7)
ille caput placidis sublime fluentis extulit, et totis lucem spargentia ripis aurea roranti micuerunt cornua vultu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:61)
en ego, qui toto sublimior orbe ferebar ante tuum felix aditum, ceu legibus exul addictusque reus flatu propiore sequentum terga premor.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:113)
ut procul Hercyniae per vasta silentia silvae venari tuto liceat, lucosque vetusta religione truces et robur numinis instar barbarici nostrae feriant impune bipennes.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:119)

SEARCH

MENU NAVIGATION