라틴어 문장 검색

' 'inteream, si aut valeo stare aut novi civilia iura;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. 1:2)
et quod P. Oppius dixit de genere Lentulorum, cum assidue minores parentibus liberi essent, nascendo interiturum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 176:3)
Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago, aemula imperi Romani, ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장1)
ac plerosque senectus dissoluit, nisi qui ferro aut bestiis interiere, nam morbus haud saepe quemquam superat;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 17장10)
Sed postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius, compositus ex variis gentibus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium petentibus brevi dilabitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장4)
pauci interiere, plerosque uelocitas et regio hostibus ignara tutata sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장6)
Turpi fuga incertae ac forsitan post paulo morbo interiturae vitae parceret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장8)
Itaque homines quidem pereunt, ipsa autem humanitas, ad quam homo effingitur, permanet, et hominibus laborantibus, intereuntibus illa nihil patitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 7:6)
Si quod est pretium virtutis ex fama, nec hoc interit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 17:7)
Nulla, si illi credas, anima interit, ne cessat quidem nisi tempore exiguo, dum in aliud corpus transfunditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 18:2)
Eo mortem praecurre et quidquid illa ablatura est, iam sine tibi interire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 10:8)
Magnis sceleribus iura naturae intereunt:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 2:11)
" Hoc est, quod dicebam, interituram tantae rei dignitatem, si beneficium mercem facimus.
(세네카, 행복론, Liber III 62:5)
Nihil ex illa delegatur, nihil alio atque alio spargitur, nihil inde fortunae traditur, nihil neglegentia interit, nihil largitione detrahitur, nihil supervacuum est ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:10)
Esse aliquem, qui usque eo deliciis interierit ut an sedeat alteri credat !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 71:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION