라틴어 문장 검색

Ejusdem morbi nota est, ubi circa umbilicum intestina torquentur, στρόφουσ Graeci nominant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 6:1)
Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in vulva est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 10:2)
post haec, intestinorum laevitas oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 28:3)
Contra intestinorum laevitas facilius a teneris aetatibus depellitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 14:1)
et ex difficultate urinae morbum tenuioris intestini ortum, si urinam per calorem movet, levat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 17:5)
si post potionem urina non redditur (quod evenit, quia liquor omnis non in vesicam, sed in intestina descendit - glossema?
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 32:6)
Si vero in tenuiore intestino morbus est, vomitus, singultus, nervorum distentio, delirium, mala sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 34:1)
Morbus intestini tenuioris, nisi resolutus est intra septimum diem, occidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 35:1)
si morbus majoris intestini est, quod Graeci χόλον nominant;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XII De dejectione. 6:6)
Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque vel ex inguine, vel ex lassitudine, vel ex aestu, aliave simili re fuit, sic, ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, quum tempus accessionis ita transiit, ut nihil moverit, cibus dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 1:3)
Utile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire, multaque aqua fovere inguina;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 14:1)
At lienis sinistra, non eidem septo, sed intestino innexus est, natura mollis et rarus, longitudinis crassitudinisque modicae;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 5:4)
Stomachus vero, qui intestinorum principium est, a septima spinae vertebra incipit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 6:1)
Inde ima ventriculi pars paulum in dexteriorem partem conversa, in summum intestinum coartatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 7:1)
Ab ea jejunum intestinum incipit, non ita implicitum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION