라틴어 문장 검색

Producitur nobilis senex, longa miseriarum tabe confectus, reductis introrsus oculis, tam tristis quam si iam tortus esset.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 4:8)
Quare si quis existimat nos, cum ista praecipimus, benignitatis fines introrsus referre et illi minus laxum limitem aperire, ne perperam monitiones nostras exaudivit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 92:1)
Indue dissimilem animo tuo vultum et, si potes, proice omnem ex toto dolorem, si minus, introrsus abde et contine, ne appareat, et da operam, ut fratres tui te imitentur, qui honestum putabunt, quod- cumque te facientem viderint, animumque ex vultu tuo sument.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 29:1)
omnia ibi plana et ex facili mobiles et expediti et in vicem pervii sunt intermixtique sideribus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 152:5)
Plano aditur excelsum ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 3:3)
quaedam ultra querellas et aversationes non exeunt, quaedam altae gravesque sunt et introrsus versae.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 27:2)
aut et bonum erit aut nec magnum, quia magnitudinem animi inconcussam intellego et introrsus solidam et ab imo parem firmamque, qualis inesse malis ingeniis non potest.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 129:4)
plano adeuntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 71:6)
Non erit illi planum iter ;
(세네카, De Providentia, book 1 62:7)
non fulgetis extrinsecus, bona vestra introrsus obversa sunt.
(세네카, De Providentia, book 1 70:3)
Relictis iis, quae aut non possunt fieri aut difficulter possunt, prope posita speique nostrae adludentia sequamur, sed sciamus omnia aeque levia esse, extrinsecus diversas facies habentia, introrsus pariter vana.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 94:2)
Illi rursus, quos sors iniqua in ancipiti posuit, tutiores erunt superbiam detrahendo rebus per se superbis et fortunam suam quam maxime poterunt in planum deferendo.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 95:1)
Ista, quae spectantur, ad quae consistitur, quae alter alteri stupens monstrat, foris nitent, introrsus misera sunt."
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 11:5)
Vidisses membra uinculis pressa, macie retractos introrsus oculos, attritas catenis et inutiles manus:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.16)
premo interim gemitus meos et introrsus erumpentes lacrimas ago.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, pater raptam continens.18)

SEARCH

MENU NAVIGATION