라틴어 문장 검색

modo intus in unum aqua contrahitur et moto corpore ita mouetur, ut impetus eius conspici possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 1:7)
atque ubi inductae uulneribus cicatrices sunt, adiciendum et exercitationibus et cibis, donec corpus ad pristinum statum reuertatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 12:4)
neque enim sanat emissus umor, sed medicinae locum facit, quam intus inclusus impedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 15:8)
postea summouendum id ipsum, quo maturius induci cicatrix possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 12:5)
Sed si nausia est aut si coacuit intus cibus aut computruit, quorum utrumlibet ructus ostendit, eiciendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 11:2)
Vlcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem uix recipiunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:5)
Intus intestina exulcerantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 1:3)
Purgatur enim corpus, et quod intus laesurum erat, utiliter effunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 1:4)
dein malum ipsum super prunam imponere, quod, dum umor intus est, non aduritur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 7:4)
ubi siccum esse coepit, remouere oportet, extractumque cocleari quod intus est esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 7:5)
paulatim deinde iuxta labrum ipsum ex eadem aqua leuiter infundere, ne calor intus destituat;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 4:3)
Ad idem [latus] Andreae quoque malagma est, quod etiam resoluit, educit umorem, pus maturat, ubi id maturum est, cutem rumpit, ad cicatricem perducit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 7:1)
Igitur Euthyclei est ad articulos, et ad omnem dolorem et ad uesicae, et ad recenti cicatrice contractos articulos, quas ancylas Graeci nominant, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 30:2)
tum glutinant uulnera, quae id patiuntur, cicatricem isdem inducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 1:4)
Est etiam coloris fere rufi, quod celeriter ad cicatricem uulnera perducere uidetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION