라틴어 문장 검색

erat in medio rivus praealtis utrimque clausus ripis et circa obsitus palustribus herbis, et quibus inculta ferme vestiuntur, virgultis vepribusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 570:1)
dum consul placandis Romae dis habendoque dilectu dat operam, Hannibal profectus ex hibernis, quia iam Flaminium consulem Arretium pervenisse fama erat, cum aliud longius ceterum commodius ostenderetur iter, propiorem viam per paludes petit, qua fluvius Arnus per eos dies solito magis inundaverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 23:1)
aquae magnae bis eo anno fuerunt Tiberisque agros inundavit cum magna strage tectorum pecorumque et hominum pernicie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 120:1)
itaque crastino die aut vestro aut Hennensium sanguine Henna inundabitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 486:1)
et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo tactas, et in foro Subertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam peperisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 329:1)
Minturnenses, terribilius quod esset, adiciebant sanguinis rivum in porta fluxisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 551:1)
foedior alia in urbe trucidatio erat, cum turbam feminarum puerorumque inbellem inermemque cives sui caederent et in succensum rogum semianima pleraque inicerent corpora, rivique sanguinis flammam orientem restinguerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 345:1)
nam ita abundavit Tiberis ut ludi Apollinares circo inundate extra portam Collinam ad aedem Erycinae Veneris parati sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 514:2)
Aquae ingentes eo anno fuerunt et Tiberis loca plana urbis inundavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 86:3)
in agris passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 236:2)
ex eodem rivo utrique cum praesidio levis armaturae aquati sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 323:2)
postero die apparebat pugnandum pro aquatoribus circa rivum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 324:1)
Tiberis duodeciens campum Martium planaque urbis inundavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 345:4)
montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent rivos, occultos contineri latices, quorum venae in mare permanantes undae miscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 409:1)
inde Oropum Atticae ventum est, ubi pro deo vates antiquus colitur templumque vetustum est fontibus rivisque circa amoenum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 327:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION