라틴어 문장 검색

(mirabatur enim) "non haec, quam cernis, equinis fulva iubis cassis neque onus cava parma sinistrae auxilio mihi sunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 12:2)
nec plura moratus in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 35:4)
fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit et missum a dextra laevam penetravit ad aurem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 36:5)
et iaculum torsi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 40:4)
iaculum de parte sinistra venit et inferius qua collo pectora subsunt, Cyllare, te fixit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 42:8)
ramum prior ille bifurcum gesserat, hic iaculum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 45:6)
iaculo mihi vulnera fecit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 45:7)
Nec mea quod rigidis horrent densissima saetis corpora, turpe puta (turpis sine frondibus arbor, turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:27)
Nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce, qua modo luxuriem premit et spatiantia passim bracchia compescit, fisso modo cortice lignum inserit et sucos alieno praestat alumno;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 74:5)
scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos perque papyriferi septemflua flumina Nili victrices egisse rates Numidasque rebelles Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem nominibus Pontum populo adiecisse Quirini et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, quam tantum genuisse virum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 68:5)
adstant comminus et iubas reponunt, mansuescit rabies, fameque blanda praedam rictibus ambit incruentis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum16)
hic fidit iaculis, ille volantia praefigit calamis spicula Gnosiis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae15)
inlaesus maneat liber excellensque volumen obtineat partam dicendi fulmine famam, sed liceat tectum servare a vulnere pectus oppositaque volans iaculum depellere parma, nam si nostra fides, saeclo iam tuta quieto, viribus infestis hostilique arte petita est, cur mihi fas non sit lateris sinuamine flexi ludere ventosas iactu pereunte sagittas?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권193)
hirsutos iuba densa umeros errantibus hydris obtegit et virides adlambunt ora cerastae.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 144)
nec mota est iaculo monstri sine more furentis, opperiens propriis perituram viribus Iram.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 133)

SEARCH

MENU NAVIGATION