라틴어 문장 검색

tune vero ingemuit currusque orbique iugales.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권377)
quin te, divum implacidissime, quamquam praecipuum tunc caedis opus, Gradive, furebas, offensum virtute ferunt, nec comminus ipsum ora, sed et trepidos alio torsisse iugales, ergo profanatum Melanippi funus acerbo volnere non aliis ultum Cadmeia pubes insurgunt stimulis, quam si turbata sepulcris ossa patrum monstrisque datae crudelibus urnae, accendit rex ipse super:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권3)
"sed nunc certa fides, modo me sub nocte silenti ipse, ipse adsurgens iterum tellure soluta, qualis erat - solos infecerat umbra iugales - , Amphiaraus adit:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권73)
ut adsiduo iactatis aequore tellus prima labat, sic attoniti nil comminus ire mirantur fusasque putant adsurgere turmas, sic ubi perspicuae scandentem limina turris Idaliae volucres fulvum aspexere draconem, intus agunt natos et feta cubilia vallant unguibus imbellesque citant ad proelia pinnas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권5)
ut, iuxta prophetiam Isaiae, in cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, oriretur uiror calami et iunci, id est fructus bonorum operum ibi nascerentur, ubi prius uel bestiae commorari, uel homines bestialiter uiuere consuerant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 1:4)
namque qua est proxume draconem, circum caput eius involvitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장29)
necvi deest 'viro'. vinclo ivgali synaeresis est pro 'vinculo'. 'iugali' autem propter iugum, quod inponebatur matrimonio coniungendis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 161)
1 Caesaris vexilla linquunt, eligunt signum crucis proque ventosis draconum, quos gerebant, palliis praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.15)
Ideo ergo simulachris eorum iunguntur figurae draconum, quia praestant ut humana corpora velut infirmitatis pelle deposita ad pristinum revirescant vigorem, ut revirescunt dracones per annos singulos pelle senectutis exuta:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION