라틴어 문장 검색

vultur iumento et canibus crucibusque relictis ad fetus properat partemque cadaveris adfert:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV28)
interea pleno cum turget sacculus ore, crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit, et minus hanc optat qui non habet, ergo paratur altera villa tibi, cum rus non sufficit unum, et proferre libet fines maiorque videtur et melior vicina seges, mercaris et hanc et arbusta et densa montem qui canet oliva quorum si pretio dominus non vincitur ullo, nocte boves macri lassoque famelica collo iumenta ad virides huius mittentur aristas, nec prius inde domum quam tota novalia saevos in ventres abeant, ut credas falcibus actum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV49)
nam transversa feros exibant dentis adactus iumenta aut pedibus ventos erecta petebant, ne quiquam, quoniam ab nervis succisa videres concidere atque gravi terram consternere casu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 44:6)
iugetis enim dicitur augurium quod ex iunctis iumentis fiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 5378)
Varro rerum humanarum duo genera agminum dicit, quadratum, quod inmixtis etiam iumentis incedit, ut ubivis possit considere;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 12117)
pilatum alterum, quod sine iumentis incedit, sed inter se densum est, quo facilius per iniquiora loca transmittatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 12118)
iungentur iam grypes eqvis utrum idem iugum subibunt, ut dicuntur iungi iumenta, an coitu iungentur?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 271)
Equidem quem ad modum 'urbes magnas atque imperiosas', ut appellat Ennius, viculis et castellis praeferendas puto, sic eos, qui his urbibus consilio atque auctoritate praesunt, iis, qui omnis negotii publici expertes sint, longe duco sapientia ipsa esse anteponendos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:4)
Huic simile est, quod nos augures praecipimus, ne iuges auspicium obveniat, ut iumenta iubeant diiungere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 113:6)
' Huic simile est, quod nos augures praecipimus, ne iuge auspicium obveniat ut iumenta iubeant diiungere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 113:6)
quae arma superabunt, ea si Brundisium iumentis deportaritis, vehementer rei publicae profueritis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12A 7:3)
iumento certe Athenis nihil opus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 32 4:4)
eram sine equitibus, sine iumentis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 13 1:5)
cum enim illam ad sollemne et statu[tu]m sacrificium curru vehi ius esset satis longe ab oppido ad fanum morarenturque iumenta, tum iuvenes i quos modo nominavi veste posita corpora oleo perunxerunt, ad iugum accesserunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 112:4)
Aedifico domum, venalicia coemo iumenta;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION