라틴어 문장 검색

Uncus sursum praeacutus erat acie concava, ut annulus arcu suo superiore aciei innixus liberrime moveretur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:5)
Nam punctum suspensionis in quo annulus uncum tangit, immotum manere debet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:8)
Sed prius ponderabam pyxidem vacuam, una cum parte fili quae circum pyxidem volvebatur ac dimidio partis reliquae quae inter uncum & pyxidem pendulam tendebatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 105:12)
Prima vice, cum unco infirmo usus essem, pyxis plena citius retardabatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 107:5)
Causam quaerendo, reperi quod uncus infirmus cedebat ponderi pyxidis, & ejus oscillationibus obsequendo in partes omnes flectebatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 107:6)
Parabam igitur uncum firmum, ut punctum suspensionis immotum maneret, & tunc omnia ita evenerunt uti supra descripsimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 107:7)
"et nimis uncis naribus indulges, an erit qui velle recuset os populi meruisse et cedro digna locutus linquere nec scombros metuentia carmina nec tus?"
(페르시우스, 풍자, satire 133)
Mox venit aliquot saeculis retorridus Qui saepe laqueos et muscipula effugerat;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.11)
me laus et gratulatio secuta est, quod nec famam meam aliquo responso utili fortasse, inhonesto tamen laeseram, nec me laqueis tam insidiosae interrogationis involveram.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 7:4)
Numquamne hos artissimos laqueos, si solvere negatur, abrumpam?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 8 2:3)
Byblida quid referam, vetito quae fratris amore arsit et est laqueo fortiter ulta nefas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:190)
in laqueos quos posuere, cadant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:467)
mulciber obscuros lectum circaque superque disponit laqueos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 77:3)
impliciti laqueis nudus uterque iacent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 78:1)
nec vos rivali laqueos disponite, nec vos excipite arcana verba notata manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 81:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION