라틴어 문장 검색

quam ob rem opinione celerius confido sceleratissimum latronem poenas daturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 12:7)
alii a latronibus, alii cruditate dicebant ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 17 3:2)
incredibile est, quae ego illos scio oppositis Gallorum castris in aestivis fecisse, quos ille latro, nisi aliquid firmius fuerit, societate vitiorum deleniet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 27 2:1)
qui me duo sceleratissimi post hominum memoriam non consules sed latrones non modo deseruerunt, in causa praesertim publica et consulari, sed prodiderunt, oppugnarunt, omni auxilio non solum suo sed etiam vestro ceterorumque ordinum spoliatum esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 4장 3:3)
Cum vero in circo Flaminio non a tribuno plebis consul in contionem, sed a latrone archipirata productus esset, primum processit, qua auctoritate vir!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:1)
Roscium inopem, eiectum domo atque expulsum ex suis bonis, fugientem latronum tela et minas recepit domum hospitique oppresso iam desperatoque ab omnibus opitulata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 10장 1:4)
insidiatori vero et latroni quae potest inferri iniusta nex?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장 1:1)
est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장 1:4)
quae cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 2:2)
sin hoc et ratio doctis et necessitas barbaris et mos gentibus et feris natura ipsa praescripsit ut omnem semper vim quacumque ope possent a corpore, a capite, a vita sua propulsarent, non potestis hoc facinus improbum iudicare quin simul iudicetis omnibus qui in latrones inciderint aut illorum telis aut vestris sententiis esse pereundum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 11장 1:6)
me videlicet latronem ac sicarium abiecti homines et perditi describebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:5)
insidioso et pleno latronum in loco occidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 2:2)
sustinuisset crimen primum ipse ille latronum occultator et receptor locus, tum neque muta solitudo indicasset neque caeca nox ostendisset Milonem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 2:4)
age nunc iter expediti latronis cum Milonis impedimentis comparate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 1:1)
Furem, hoc est praedonem et latronem, luce occidi vetant xii tabulae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 21장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION