라틴어 문장 검색

Aristippus philosophus Socraticus, naufragio cum eiectus ad Rhodiensium litus animadvertisset geometrica schemata descripta, exclamavisse ad comites ita dicitur:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말1)
eiusmodi possessiones et viatica liberis oportere parari, quae etiam e naufragio una possent enatare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말6)
sane opportune hic Aiacis naufragium ad exemplum adfert, cum de naufragio Aeneae cogitat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3913)
cuius quidem generis constare inter omnis video abs te summam adhiberi diligentiam, nullum aes alienum novum contrahi civitatibus, vetere autem magno et gravi multas abs te esse liberatas, urbis compluris dirutas ac paene desertas, in quibus unam Ioniae nobilissimam, alteram Cariae, Samum et Halicarnassum, per te esse recreatas, nullas esse in oppidis seditiones, nullas discordias, provideri abs te ut civitates optimatium consiliis administrentur, sublata Mysiae latrocinia, caedis multis locis repressas, pacem tota provincia constitutam, neque solum illa itinerum atque agrorum sed multo etiam plura et maiora oppidorum et fanorum latrocinia esse depulsa, remotam a fama et a fortunis et ab otio locupletium illam acerbissimam ministram praetorum avaritiae, calumniam , sumptus et tributa civitatum ab omnibus qui earum civitatum fines incolant tolerari aequaliter, facillimos esse aditus ad te, patere auris tuas querelis omnium, nullius inopiam ac solitudinem non modo illo, populari accessu ac tribunali sed ne domo quidem et cubiculo esse exclusam tuo, toto denique imperio nihil acerbum esse, nihil crudele atque omnia plena clementiae, mansuetudinis, humanitatis
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 8장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION