라틴어 문장 검색

te ista virtute, fide, probitate, humanitate in tantas aerumnas propter me incidisse, Tulliolamque nostram, ex quo patre tantas voluptates capiebat, ex eo tantos percipere luctus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 1 1:3)
nam ad meum sensum et ad illud sincerum ac subtile iudicium nihil potest esse laudabilius quam ea tua oratio, quae est ad me perscripta a meis necessariis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 6 1:4)
si potes, laudabile atque populare est ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 14 6:8)
spero enim homines intellecturos quanto sit omnibus odio crudelitas et quanto amori probitas et clementia, atque ea, quae maxime mali petant et concupiscant, ad bonos pervenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 19 2:2)
Nec tamen id est poetae maximum, etsi est eo laudabilior quod virtutes oratoris persequitur, cum versu sit astrictior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 2:4)
Nam cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidat, tum sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 2:3)
quibus quia frequentissime Demosthenes utitur, sunt qui putent idcirco eius eloquentiam maxime esse laudabilem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 3:2)
cogitassene quicquam in vita sibi esse expetendum nisi quod laudabile esse et praeclarum videretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:14)
ut enim est quisque maxime boni particeps, ita est laudabilis maxime, neque est ullum bonum, de quo non is, qui id habeat, honeste possit gloriari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 3장 3:1)
melioremne efficit aut laudabiliorem virum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 3장 3:3)
quam ob rem quicquid est laudabile, idem et beatum et florens et expetendum videri decet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장 3:3)
Nam aut negari potest id factum esse quod laudetur, aut non eo nomine adficiendum quo laudator adfecerit, aut omnino non esse laudabile quod non recte, non iure factum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 2:3)
quę tanta constantia magnitudo animi probitas fides quę tam excellens inomni gene re virtus inullis fuit ut sit cummaioribus nostris comparanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말174)
quae enim tanta gravitas, quae tanta constantia, magnitudo animi, probitas, fides, quae tam excellens in omni genere virtus in ullis fuit, ut sit cum maioribus nostris comparanda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 2:5)
volo autem dicere illud homini longe optumum esse, quod ipsum sit optandum per se, a virtute profectum vel in ipsa virtute situm, sua sponte laudabile, quod idem citius dixerim solum quam non summum bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 46:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION