라틴어 문장 검색

Orationi lectio, lectioni succedat oratio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:17)
Texantur et lina capiendis piscibus, scribantur libri, ut et manus operetur cibos et anima lectione saturetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:14)
Sunt qui, humore cellularum inmoderatisque ieiuniis, taedio solitudinis ac nimia lectione, dum diebus ac noctibus auribus suis personant, vertuntur in et μελαγχολίαν Hippocratis magis fomentis quam nostris monitis indigent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:7)
Ab hoc populus Romanus relatus in censum, digestus in classes, decuriis atque collegiis distributus, summaque regis sollertia ita est ordinata res publica, ut omnia patrimonii, dignitatis,aetatis, artium officiorumque discrimina in tabulas referrentur, ac sic maxima civitas minimae domus diligentia contineretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 50:1)
quod alioquin gens omnium stupidissima eo studio, ea diligentia anquirit, ut illud in usus suos eruere videantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM DELMATICUM 3:1)
Nec mihi vitio vertas, si res quas ex lectione varia mutuabor ipsis saepe verbis quibus ab ipsis auctoribus enarratae sunt explicabo, quia praesens opus non eloquentiae ostentationem sed noscendorum congeriem pollicetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 4:1)
Nos quoque quicquid diversa lectione quaesivimus committemus stilo, ut in ordinem eodem digerente coalescat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 6:1)
verum mihi Apollodori lectio sic suggerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 5:2)
Nec minus de sacrificiorum usu quam de deorum scientia diligentiam suam pandit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 1:1)
Epaphus autem, vir plurimae lectionis, libro septimo decimo ait Delphis quodam tempore evenisse ut templum religiosum antea et intactum spoliatum incensumque sit, et adicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 7:1)
Ego autem quod mihi magistra lectione compertum est publicabo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 5:2)
Ac prius de nucibus absolvas volo quae tibi memoria crebrae lectionis occurrunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 1:4)
Sic enim diversas ficos diligentiae suae more dinumerat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 1:2)
In qua quidem re mirari est poetae huius occultissimam diligentiam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 15:1)
Quis sit autem deus iste, vel unde sit dictus, tam nesciunt quam scire nolunt, quia nec ubi quaerant suspicantur, quasi Graecae lectionis expertes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 31:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION