라틴어 문장 검색

quid porro multus stilus et adsidua lectio et longa studiorum aetas facit, si manet eadem quae fuit incipientibus difficultas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 237:1)
est igitur usus quidam irrationalis, quem Graeci vocant, qua manus in scribendo decurrit, qua oculi totos simul in lectione versus flexusque eorum et transitus intuentur, et ante sequentia vident quam priora dixerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 244:1)
sed non continere, verum etiam cito percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi, et quae sint ab adversa parte dicta meminisse, nec utique ea, quo dicta sunt ordine, refutare, sed opportunis locis ponere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 97:1)
nam et alioqui id maxime faciendum est, ut nos subinde temptemus, quia continua lectio et quae magis et quae minus haerent aequaliter transit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 129:3)
sed etiam, si nosse, quid quisque senserit, volet, lectionis opus est, qua nihil est in studiis minus laboriosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 92:3)
rerum cognitio cotidie crescit, et tamen quam multorum ad eam librorum necessaria lectio est, aut rerum exempla ab historicis aut dicendi ab oratoribus petuntur, philosophorum quoque consultorumque opiniones, si utilia velimus legere non, quod ne fieri quidem potest, omnia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 264:1)
Illud autem vide, ne ista lectio auctorum multorum et omnis generis voluminum habeat aliquid vagum et instabile.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 2:1)
et cum multa percurrens, unum excerpe, quod illo die concoquas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 4:6)
quid si nos hominum consuetudini coeperimus excerpere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 2:3)
Hoc multo fortius est, ebrio ac vomitante populo siccum ac sobrium esse, illud temperatius, non excerpere se nec insigniri nec misceri omnibus et eadem, sed non eodem modo, facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 4:1)
Non est ergo quod exigas excerpta et repetita;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 3:1)
continuum est apud nostros quicquid apud alios excerpitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 3:2)
lectio certa prodest, varia delectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 1:2)
Itaque lectione primum temptavi animum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 1:2)
Totus inter stratum lectionemque divisus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION