라틴어 문장 검색

"ecce inter pocula quaerunt Romulidae saturi, quid dia poemata narrent;"
(페르시우스, 풍자, satire 124)
Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 4:5)
Dum haec loquimur, puer speciosus, vitibus hederisque redimitus, modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus, calathisco uvas circumtulit et poemata domini sui acutissima voce traduxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 41:9)
Mirati ergo, quod illi vacaret in vicinia mortis poema facere, extrahimus clamantem iubemusque bonam habere mentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:3)
Sic forensibus ministeriis exercitati frequenter ad carminis tranquillitatem tanquam ad portum feliciorem refugerunt, credentes facilius poema exstrui posse, quam controversiam sententiolis vibrantibus pictam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:3)
Multa lectio in subitis, multa scriptio elucet.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 2:6)
Nam et huc tecto vehiculo undique inclusus quasi in cubiculo perveni et hic non stilo modo verum etiam lectionibus difficulter sed abstineo, solisque auribus studeo.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 1:2)
Itaque poemata quiescunt, quae tu inter nemora et lucos commodissime perfici putas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 10 2:4)
nam, si diu iacui vel ambulavi, post somnum demum lectionemque non vehiculo sed, quod brevius quia velocius, equo gestor.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 5:2)
et mea sunt populo saltata poemata saepe, saepe oculos etiam detinuere tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1233)
"aut vos pictorum docuit manus adsimulatis iure poetarum numen conponere monstris, aut lepida ex vestro sumpsit pictura sacello quod variis imitata notis ceraque liquenti duceret in faciem, sociique poematis arte aucta coloratis auderet ludere fucis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 213)
non satis est pulchra esse poemata:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:1)
non quivis videt inmodulata poemata iudex et data Romanis venia est indigna poetis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 8:14)
ignotum tragicae genus invenisse Camenae dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis, quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:1)
non alius faceret meliora poemata;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 9:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION