라틴어 문장 검색

at si bona ipsius indoles, si non caeca ac sopita parentum socordia est, et praeceptorem eligere sanctissimum quemque (cuius rei praecipua prudentibus cura est) et disciplinam, quae maxime severa fuerit, licet, et nihilominus amicum gravem virum aut fidelem libertum lateri filii sui adiungere, cuius assiduus comitatus etiam illos meliores faciat, qui timebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 72:1)
nam optimus quisque praeceptor frequentia gaudet ac maiore se theatro dignum putat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 76:4)
neque enim scribenti, ediscenti, cogitanti praeceptor adsistit, quorum aliquid agentibus cuiuscunque interventus impedimento est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 79:1)
lectio quoque non omnis nec semper praeeunte vel interpretante eget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 79:2)
non enim vox illa praeceptoris ut cena minus pluribus sufficit, sed ut sol universis idem lucis calorisque largitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 81:1)
sed neque praeceptor bonus maiore se turba, quam ut sustinere eam possit, oneraverit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 82:5)
non inutilem scio servatum esse a praeceptoribus meis morem, qui, cum pueros in classes distribuerant, ordinem dicendi secundum vires ingenii dabant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 90:1)
sed sicut firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso quod facilior imitatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 93:1)
his adiicio, praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis tantum praesentibus quod illa celebritate audientium instinctos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 96:3)
nam et scribendi ratio coniuncta cum loquendo est, et enarrationem praecedit emendata lectio, et mixtum his omnibus iudicium est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 121:1)
scrutabitur ille praeceptor acer atque subtilis origines nominum, quae ex habitu corporis Rufos Longosque fecerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 143:1)
idque iis praecipue, qui ad lectionem instituentur, etiam erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 283:1)
nostri praeceptores seruum ceruumque u et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi vocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 292:1)
superest lectio, in qua puer ut sciat, ubi suspendere spiritum debeat, quo loco versum distinguere, ubi claudatur sensus, unde incipiat, quando attollenda vel summittenda sit vox, quo quidque flexu, quid lentius, celerius, concitatius, lenius dicendum, demonstrari nisi in opere ipso non potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 303:1)
sit autem in primis lectio virilis et cum suavitate quadam gravis et non quidem prosae similis, quia et carmen est et se poetae canere testantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 304:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION