라틴어 문장 검색

simul inopiam frumenti lenire et ignaris omnibus parare quae mox usui forent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 91장2)
Denique saepius fatigatus lenitur et ex voluntate Sullae omnia se facturum promittit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 111장10)
Quicquid infixum et ingenitum est, lenitur arte, non vincitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 1:7)
Numquid sine causa crucior et maereo et quod non est malum, facio ?"
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 6:6)
Lenienda sunt, quae me exterrent, conpescenda, quae inritant, discutienda, quae fallunt, inhibenda luxuria, corripienda avaritia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 5:2)
Illum videbis alienae uxoris amore cruciari, illum suae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 2:2)
His sermonibus et his similibus lenitur illa vis ulceris, quam opto mehercules mitigari et aut sanari aut stare et cum ipso senescere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 15:1)
Maiora cruciant quam ut moras possim pati;
(세네카, 아가멤논 3:16)
quis ut seditionem leniret, turbauit rempublicam?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 4:22)
Nunc, quod satis est ad omnis miserias leniendas, sapientibus me viris dedi et nondum in auxilium mei validus in aliena castra confugi, eorum scilicet, qui facile se ae suos tuentur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 21:4)
quosdam tamen referam, non ut scias hoc solere hominibus accidere - ridiculum est enim mortalitatis exempla colligere - , sed ut scias fuisse multos, qui lenirent aspera placide ferendo.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 69:3)
" Ille vero, si res necessaria vocabit, experietur et illum, quisquis erit, tanquam canem acrem obiecto cibo leniet nec indignabitur aliquid impendere, ut limen transeat, cogitans et in pontibus quibusdam pro transitu dari.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 73:2)
Novate, ut scriberem quemadmodum posset ira leniri, nec immerito mihi videris hunc praecipue affectum pertimuisse maxime ex omnibus taetrum ac rabidum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 2:2)
propinationibus senem crebris, ut cura leniretur admonens, lacessebat;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 184:5)
Videamus quomodo alienam leniamus;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 221:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION