라틴어 문장 검색

Nam cum per litora lentis passibus, ut soleo, summa spatiarer harena, vidit et incaluit pelagi deus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:20)
Quibus inritata dolore Cecropis occulto mordetur et anxia nocte, anxia luce gemit, lentaque miserrima tabe liquitur ut glacies incerto saucia sole.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:5)
" Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro, incustoditam lente videt ire iuvencam nullum servitii signum cervice gerentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 4:5)
quod medio lentae spinae curvamine fixum constitit et totum descendit in ilia ferrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 8:6)
cruor emicat alte, non aliter quam cum vitiato fistula plumbo scinditur et tenui stridente foramine longas eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:11)
inpositus iam caelo est alter, at alter viperei referens spolium memorabile monstri aera carpebat tenerum stridentibus alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 62:5)
Tunc quoque lenta manu flectentem cornua Perseus stipite, qui media positus fumabat in ara, perculit et fractis confudit in ossibus ora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 5:5)
Illic et lentum filis inmittitur aurum et vetus in tela deducitur argumentum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:7)
Pars inde cavis exsultat aenis, pars veribus stridunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 48:6)
Erubuere genae, totoque recanduit ore, utque solet ventis alimenta adsumere quaeque parva sub inducta latuit scintilla favilla crescere et in veteres agitata resurgere vires, sic iam lentus amor, iam quem languere putares, ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 5:3)
Torserat adductis hastilia lenta lacertis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:9)
tenet ima lacunae lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres viminaque et longa parvae sub harundine cannae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 32:4)
Nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem stridentemque novo spumam cum sanguine fundit, vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram splendidaque adversos venabula condit in armos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 43:2)
Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 15:7)
Subcrescit ab imo totaque paulatim lentus premit inguina cortex.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 32:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION