라틴어 문장 검색

eius nomen epistulis edictisque praeponebatur, vis penes Mucianum erat, nisi quod pleraque Domitianus instigantibus amicis aut propria libidine audebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장5)
libidine sanguinis et hiatu praemiorum ignotum adhuc ingenium et nullis defensionibus expertum caede nobili imbuisti, cum ex funere rei publicae raptis consularibus spoliis, septuagiens sestertio saginatus et sacerdotio fulgens innoxios pueros, inlustris senes, conspicuas feminas eadem ruina prosterneres, cum segnitiam Neronis incusares, quod per singulas domos seque et delatores fatigaret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장10)
gaudio clamoribusque cuncta miscebant, indiligentia veri et adulandi libidine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장10)
et Domitiani indomitae libidines timebantur, suspectis, uti diximus, Primo Antonio Varoque Arrio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장3)
adsumuntur e civitate clarissimus quisque et alii per ambitionem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장7)
eadem semper causa Germanis transcendendi in Gallias, libido atque avaritia et mutandae sedis amor, ut relictis paludibus et solitudinibus suis fecundissimum hoc solum vosque ipsos possiderent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장8)
nam Germanos, qui ab ipsis sperentur, non iuberi, non regi, sed cuncta ex libidine agere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장8)
separati epulis, discreti cubilibus, proiectissima ad libidinem gens, alienarum concubitu abstinent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 5장4)
Claudius, defunctis regibus aut ad modicum redactis, Iudaeam provinciam equitibus Romanis aut libertis permisit, e quibus Antonius Felix per omnem saevitiam ac libidinem ius regium servili ingenio exercuit, Drusilla Cleopatrae et Antonii nepte in matrimonium accepta, ut eiusdem Antonii Felix progener, Claudius nepos esset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 9장12)
dedit ergo huic veniam magnaque eum ambitione Syracusas perduxit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 2:2)
quam qui intrarat, nullum signum libidinis, nullum luxuriae videre poterat, contra ea plurima patientiae atque abstinentiae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 7장 4:2)
nec contentus Marcellus prouincias Caesari et priuilegium eripere, rettulit etiam, ut colonis, quos rogatione Vatinia Nouum Comum deduxisset, ciuitas adimeretur, quod per ambitionem et ultra praescriptum data esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 28장 3:2)
pronum et sumptuosum in libidines fuisse constans opinio est, plurimasque et illustres feminas corrupisse, in quibus Postumiam Serui Sulpici[i], Lolliam Auli Gabini, Tertullam Marci Crassi, etiam Cn.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 50장 1:1)
ac nullos non honores ad libidinem cepit et dedit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 76장 1:6)
has quam parcissime et sine ambitione ac saepe etiam caligatis tribuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION