라틴어 문장 검색

Etrusci autem, quod religione imbuti studiosius et crebrius hostias immolabant, extorum cognitioni se maxime dediderunt, quodque propter aeris crassitudinem de caelo apud eos multa fiebant, et quod ob eandem causam multa inusitata partim e caelo, alia ex terra oriebantur, quaedam etiam ex hominum pecudumve conceptu et satu, ostentorum exercitatissimi interpretes exstiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 135:3)
' Itemque in lustranda colonia ab eo qui deduceret, et cum imperator exercitum, censor populum, lustraret, bonis nominibus, qui hostias ducerent, eligebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 147:5)
nam et ad hostiam deligendam potest dux esse vis quaedam sentiens, quae est toto confusa mundo, et tum ipsam, cum immolare velis, extorum fieri mutatio potest, ut aut absit aliquid aut supersit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 170:8)
"Democritus autem censet sapienter instituisse veteres, ut hostiarum immolatarum inspicerentur exta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 188:1)
sed tamen eo concesso qui evenit, ut is, qui impetrire velit, convenientem hostiam rebus suis immolet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 50:1)
pudet me non tui quidem, cuius etiam memoriam admiror, sed Chrysippi, Antipatri, Posidonii, qui idem istuc quidem dicunt, quod est dictum a te, ad hostiam deligendam ducem esse vim quandam sentientem atque divinam, quae toto confusa mundo sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 50:4)
non perspicitis aleam quandam esse in hostiis deligendis, praesertim cum res ipsa doceat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 51:5)
' At enim id ipsum habet aliquid divini, quae cuique hostia obtingat, tamquam in sortibus, quae cui ducatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 55:6)
aviam tuam scito desiderio tui mortuam esse et simul quod verita sit ne Latinae in officio non manerent et in montem Albanum hostias non adducerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 3 2:1)
non modo non fecit sed, cum de hostiis ageretur et posset rem impedire si ut resciit, excanduit et me causam inimicitiarum quaerere clamitavit, ut, si mihi in pecunia minus satis fecisset, per hanc speciem simultatis eum consectarer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 11 2:3)
Nam cum aut par pari refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae simi- liter cadunt verba verbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit ut numerose cadat, quo de genere cum exemplis supra diximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 2:2)
fugienda recte GV), 252, 17 laetificare (pro laetificae) 374, 1 inhospitalis pro-litas), 393, 10 et 406, 3 virtus (pro virtutis). e locis, ubi H deest KR consentiunt, unum commemoro, e quo archetypum eorum minusculis litteris scriptum fuisse certo apparet:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말205)
itaque et Aeschines in Demosthenem invehitur, quod is septimo die post filiae mortem hostias immolavisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:2)
haec cedo ut admoveam templis, et farre litabo.
(페르시우스, 풍자, satire 259)
sed nullo ture litabis, haereat in stultis brevis ut semuncia recti, haec miscere nefas;
(페르시우스, 풍자, satire 557)

SEARCH

MENU NAVIGATION