라틴어 문장 검색

Quartana aestiua breuis, autumnalis fere longa est maximeque quae coepit hieme adpropinquante.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 42:1)
At ubi totius corporis inbecillitas hanc curationem per totum id exigit, breuior esse debet et lenior, ut tantummodo summam cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti cibo nouae materiae fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 10:3)
Quidam enim breues utique sunt, qui cito uel tollunt hominem, uel ipsi cito finiuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 2:1)
hic enim breue spatium est, intra quod, si auxilium non profuit, aeger extinguitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 4:4)
sed cum id breue tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 17:3)
si breue, etiam antequam ex toto integer fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 17:5)
si altera longior, altera breuior, post longiorem:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 7:5)
nam plerumque breue esse consueuit leuatoque accessionis impetu protinus mens redit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 2:4)
in feminis breuius et plenius super uuluae ceruicem se ostendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 12:2)
interdum grauior dolor sed breuis, neque tamen mortiferus, qui uel uino uel cruditate uel frigore uel igne aut sole contrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 3:2)
in reliquis partibus breuiore sed uehementi.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 2:5)
Haec autem et breuia et, si neglecta sunt, longa esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 2:6)
Genera igitur plura fistularum sunt, siquidem aliae breues sunt, aliae altius penetrant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 35:5)
At si duplicem esse fistulam aut multiplicem existimamus, sic tamen ut breuis intraque carnem sit, collyrio uti non debemus, quod unam partem curet, reliquas omittat;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 45:2)
At si simul ea utrumque oculum inuaserunt, potest esse breuior, sed periculum ulcerum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION