라틴어 문장 검색

nempe haec eadem se dixit amores Cantibus aut herbis solvere posse meos, Et me lustravit taedis, et nocte serena Concidit ad magicos hostia pulla deos.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 234)
Ille ego, cum tristi morbo defessa iaceres, Te dicor votis eripuisse meis, Ipseque te circum lustravi sulphure puro, Carmine cum magico praecinuisset anus;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 56)
fruges lustramus et agros, ritus ut a prisco traditus extat auo.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 12)
ibi instructum exercitum omnem suovetaurilibus lustravit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 451:1)
Capitolium purgatum atque lustratum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 205:5)
inde lustrato exercitu Antium profectus haud procul oppido stativisque hostium consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 242:3)
ob id prodigium lustratum Capitolium esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 320:1)
motaque acie indignatio Aequos et Volscos incessit, si victores exercitus vallum potius quam virtus et arma tegerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 666:3)
mota namque omnia adventu Samnitium cum apud Lautulas dimicatum est fuerant, coniurationesque circa Campaniam passim factae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 354:1)
iam primum omnium urbs lustrata est, hostiaeque maiores quibus editum est dis caesae, et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est, et signum aeneum matronae in Aventino dedicaverunt, et lectisternium Caere, ubi sortes adtenuatae erant, imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 665:1)
Sempronius consul Romanus Sinuessae, quo ad conveniendum diem edixerat, exercitu lustrato transgressus Volturnum flumen circa Liternum posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 475:2)
nihil moto tantummodo, cum proiecto prae se clipeo staret, in praesidio creditae urbis moriturum se armatum respondit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 329:2)
et hominem improbum non accusari tutius est quam absolvi, et luxuria non mota tolerabilior esset quam erit nunc, ipsis vinculis, sicut ferae bestiae, irritata, deinde emissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 53:2)
horum prodigiorum causa decemviri libros adire iussi, et novemdiale sacrum factum, et supplicatio indicta est atque urbs lustrata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 89:1)
C. Livius praefectus Romanae classis, cum quinquaginta navibus tectis profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis eius orae convenire iusserat apertas naves quae ex foedere debebantur, Siciliam inde petit fretoque Messanam praetervectus, cum sex Punicas naves ad auxilium missas accepisset et ab Reginis Locrisque et eiusdem iuris sociis debitas exegisset naves, lustrata classe ad Lacinium, altum petit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 468:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION