라틴어 문장 검색

principio deinde veris lustrato exercitu profectus die octavo Apameam venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 445:1)
Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis locis esse, non fama solum accepisse vos sed crepitibus etiam ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo, ceterum quae ea res sit, ignorare:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 158:1)
hostiis maioribus consules procurarunt urbemque lustraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 233:2)
forte lustrandi exercitus venit tempus, cuius sollemne est tale:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 59:1)
quo lustratus exercitus, quo inter divisam victimam, praelatis omnium, qui umquam fuere, Macedoniae regum armis regiis, duo soli tua tegentes latera, pater, praevecti sumus, et secutum est Macedonum agmen:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 159:5)
hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro intuens, parricidium venena gladios in comisationem praeparatos volutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris contaminatam omni scelere mentem expiarem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 160:1)
id forte temere ab uno exclamatum totis passim personabat castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 17:2)
ibi divisis copiis, prius quam digrederentur, communiter ambo exercitus lustraverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 202:1)
decemviri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque habendam, victimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae et in Campania ad Minervae promunturium renuntiarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 207:1)
et ad clamorem erumpentium ingens strepitus e muris ortus ululantium mulierum cum crepitu undique aeris, et incondita multitudo turba inmixta servili variis vocibus personabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 111:3)
et Perseus, Elimeam profectus et circa eam exercitu lustrato ad Stratum vocantibus Epirotis ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 235:2)
et aliorum prodigiorum causa diem alterum supplicatio circa omnia pulvinaria fuit et hostiis maioribus sacrificatum est et urbs lustrata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 179:2)
ubi lustratu's?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 367)
nam qui liberos [esse] ilico se arbitrantur, ex conspectu eri si sui se abdiderunt, luxantur, lustrantur, comedunt quod habent, ei nomen diu servitutis ferunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 72)
Cunque inito consilio omnes pari affectu ad id concurrerent decreverunt ut cornibus vel tubis ductilibus singuli contenti essent, quatinus circumcirca pervagantes vocibus aut tubarum strepitu sibi mutuo innuerent, ne aut lustrata repeterent aut non lustrata desererent.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION