라틴어 문장 검색

Quod sacrum illud caput purgamentis oris adspersit ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 8:2)
Nam et pueri os parentium feriunt et crines matris turbavit laceravitque infans et sputo adspersit aut nudavit in conspectu suorum tegenda et verbis obscenioribus non pepercit, et nihil horum contumeliam dicimus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 59:4)
tanta illi palloris insaniam testantis foeditas erat, tanta oculorum sub fronte anili latentium torvitas, tanta capitis destituti et emendicaticiis capillis aspersi deformitas ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 93:2)
Omnes enim motus, qui non voluntate nostra fiunt, invicti et inevitabiles sunt, ut horror frigida aspersis, ad quosdam tactus aspernatio ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 8:4)
voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria ac loca aedilem metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam et medicamentis pollinctam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:5)
Madent unguento cani et commessator senex nulli nimis luxuriosus, sed parum sanus uidetur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, pater et filius luxuriosi.22)
iam Cadmeis incluta Bacchis aspersa die dumeta rubent Phoebique fugit reditura soror.
(세네카, Hercules Furens 2:5)
Egone ut parentis sanguine aspersam manum fratrumque gemina caede contingam?
(세네카, Hercules Furens 5:25)
ast illi caput sonuit, cerebro tecta disperso madent.
(세네카, Hercules Furens 14:34)
quid illa puerili madens harundo leto?
(세네카, Hercules Furens 17:48)
annum fugacem tradit Astraeae leo, at ille, iactans fervidam collo iubam, austrum madentem siccat et nimbos rapit.
(세네카, Hercules Oetaeus 1:41)
nives ut Eurus solvit aut tepidus Notus, quas vere primo lucidus perdit Mimans, utque evolutos frangit Ionio salo opposita fluctus Leucas et lassus tumor in litore ipso spumat, aut caelestibus aspersa tepidis tura laxantur focis, sic languet omne vellus et perdit comas.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:12)
ipsa quiddam plus luce perit, totae pariter plangite gentes, quarum saevos ille tyrannos iussit Stygias penetrare domos populisque madens ponere ferrum.
(세네카, Hercules Oetaeus 27:23)
cur genae fletu madent?
(세네카, 옥타비아 10:17)
O lenta nimium militis nostri manus et ira patiens post nefas tantum mea, quod non cruor civilis accensas faces extinguit in nos, caede nec populi madet funerea Roma quae viros tales tulit.
(세네카, 옥타비아 12:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION