라틴어 문장 검색

Exin magnanimum series antiqua parentum invenitur, miris in vultum animata figuris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권98)
Centauros habet arte truces aurumque figuris terribile:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권207)
Iamdudum variae laudes et conscia virtus Tydea magnanimum stimulis urgentibus angunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권326)
"Cydoneas anteibunt gaesa sagittas, tu quoque praeclarum forma, Cephise, dedisses Narcissum, sed Thespiacis iam pallet in agris trux puer;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권165)
"magnanimi reges, quibus haud parere recusem ductor et ipse meas miles defendere Thebas, non ego vos stimulare parem - nam liber in arma impetus, et meritas ultro iurastis in iras - , nec laudare satis dignasque rependere grates sufficiam - referent superi vestraeque subacto hoste manus - :"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권180)
ecce truces oculos sordentibus obsita canis exsangues Iocasta genas et bracchia planctu nigra ferens ramumque oleae cum velleris atri nexibus, Eumenidum velut antiquissima, portis egreditur magna eum maiestate malorum, hinc atque hinc natae, melior iam sexus, aniles praecipitantem artus et plus quam possit euntem sustentant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권224)
Sybaris iacet ense cruento, cuspide trux Periphas, Itys insidiante sagitta.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권312)
ipsique - putes sensisse - repugnant cornipedes nulloque truces hortamine parent, nec celerare gradum nec tollere lumina terra, fortius incursant Tyrii, sed vesper opacus lunares iam ducit equos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권82)
Ogygiis it sorte Creon, Eteoclea mittunt Neistae, celsas Homoloidas occupat Haemon, Hypsea Proetiae, celsum fudere Dryanta Electrae, quatit Hypsistas manus Eurymedontis, culmina magnanimus stipat Dircaea Menoeceus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권150)
inde legens turbata trucis vestigia divae huc illuc frustra ruit avius, impia donec Eumenis ex oculis reiecta caerula parma fugit et innumeri galeam rupere cerastae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권88)
"tu piger et trucibus facilis servire Pelasgis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권186)
agnovit longe pressitque dolorem magnanimus Capaneus, telumque immane lacerto hortatur librans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권244)
"virgo potens nemorum, cuius non mollia signa militiamque trucem sexum indignata frequento more nihil Graio - nec te gens aspera ritu Colchis Amazoniaeve magis coluere catervae - :"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권266)
iamdudum hune contra stimulis gravioribus ardet trux Atalantiades - necdum ille quierat - et infit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권338)
sic ille truces hortatibus implet Labdacidas, iuvat exhaustos iterare labores:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권20)

SEARCH

MENU NAVIGATION