라틴어 문장 검색

Ac de prudentia quidem, quam vult imitari malitia, itemque de iustitia, quae semper est utilis, disputatum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 123:2)
num non vis huius me versutiloquas malitias . . . videtis enim et "versutiloquas" et "expectorat" ex coniunctione facta esse verba, non nata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 154:3)
Nam et prudentiam malitia et temperantiam immanitas in voluptatibus aspernandis et magnitudinem animi superbia in nimis ex- tollendis et despicientia in contemnendis honoribus et liberalitatem effusio et fortitudinem audacia imitatur et patientiam duritia immanis et iustitiam acerbitas et religionem superstitio et lenitatem mollitia animi et verecundiam timiditas et illam disputandi prudentiam concertatio captatioque verborum et hanc oratoriam vim inanis quaedam profluentia loquendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 23장 3:2)
Ego autem, qui et curare arbitror et monere etiam ac multa praedicere, levitate, vanitate, malitia exclusa divinationem probo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 190:7)
Hoc ego philosophi non esse arbitror, testibus uti, qui aut casu veri aut malitia falsi fictique esse possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 38:5)
ego autem, qui et curare arbitror et monere etiam ac multa praedicere, levitate, vanitate, malitia exclusa divinationem probo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 190:9)
Hoc ego philosophi non esse arbitror testibus uti, qui aut casu veri aut malitia falsi fictique esse possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 38:5)
quo maior est suspicio malitiae aliquoius, cum id quod ad ipsos nihil pertinebat erat autem contra me scripserunt, ut novi tribuni pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 8:4)
ego autem si mihi imposuisset aliquid, quod paene fecit nisi tua malitia adfuisset, animo iniquo tulissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 8:8)
nam quod ante calumniatus sum, indicabo malitiam meam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 7 1:2)
tamen a malitia non discedis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 19 1:1)
qui de scelere suspicari eius nihil potuerunt, socium offici metuere non debuerunt, eius malitiam non viderunt, orationi vanae crediderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 2:2)
quid si numquam deseruit, si ista causa abs te tota per summam fraudem et malitiam ficta est, si vadimonium omnino tibi cum P. Quinctio nullum fuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장4)
versutiloquas malitias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 2:5)
Si stultitiam fugimus, sapientiam sequamur et bonitatem si malitiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 11장 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION