라틴어 문장 검색

Itaque, ut in prioribus epistulis dixi, tenera quoque animalia et materno utero vel ovo modo effusa, quid sit infestum, ipsa protinus norunt et mortifera devitant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 18:3)
Si quis diceret illum in materno utero latentem, sexus quoque incerti, tenerum et inperfectum et informem iam in aliquo bono esse, aperte videretur errare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 8:2)
Atqui quantulum interest inter cum, qui cum maxime vitam accipit, et illum, qui maternorum viscerum latens onus est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 8:3)
Pelopia Phrygiae sceptra dum teneant nurus?
(세네카, 아가멤논 4:18)
tu maternam sistere Delon, Lucina, iubes, huc atque illuc prius errantem Cyclada ventis;
(세네카, 아가멤논 7:14)
regia miseri senes vacua relicti, totque per thalamos vident praeter Lacaenam ceteras viduas nurus, tot illa regum mater et regimen Phrygum, fecunda in ignes Hecuba fatorum novas experta leges induit vultus feros:
(세네카, 아가멤논 12:16)
Pater peremptus scelere materno iacet, comes paternae quaeritur natus neci, Aegisthus arces Venere quaesitas tenet.
(세네카, 아가멤논 17:5)
Furibunda virgo, vocis infandae sonum et aure verba indigna materna opprime.
(세네카, 아가멤논 18:2)
Bonae spei uxor, bonae spei nurus, quae amare potest captiuum, odisse uel patrem.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar4)
filia tua Miltiadis nurus facta est.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Adulterum cum adultera qui deprenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus damnatus, in carcere alligatus decessit; Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro corpore patris dedit. Callias diu 9:4)
donabit lacrimis maternis filium et catenas solvi iubebit et ludo eximet et cadaver etiam noxium sepeliet, sed faciet ista tranquilla mente, vultu suo.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 26:4)
Illo omnis consolatio mihi vertenda est, unde vera vis materni doloris oritur :
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 104:1)
Maximum adhuc solacium tuum tacueram, sororem tuam, illud fidelissimum tibi pectus, in quod omnes curae tuae pro indiviso transferuntur, illum animum omnibus nobis maternum.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 132:1)
Illius manibus in urbem perlatus sum, illius pio maternoque nutricio per longum tempus aeger convalui ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 133:2)
Cum haberet SUOS penates, relinquere tuos noluit et in materno contubernio, eum vix paternum liberi ferant, perseveravit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 144:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION