라틴어 문장 검색

itaque, ni propere fit, quod impero, vinciri vos iam iubebo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 331:1)
Corcyram, quam primam Graeciae civitatium adiit, cum venisset, percunctatus de statu belli - necdum enim omnia in Graecia perpacata erant - et ubi classis Romana esset, postquam audivit circa Thermopylarum saltum in statione consulem ac regem esse, classem Piraei stare, maturandum ratus omnium rerum causa, pergit protinus navigare Peloponnesum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 470:1)
litteris de morte propraetoris recitatis senatus censuit mittendum, qui ad Lunae portum C. Calpurnium consequeretur, nuntiaretque senatum aequum censere ne sine imperio provincia esset maturare eum proficisci.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 222:1)
ibi postquam laborare aciem Calpurnius praetor vidit, T. Quinctilium Varum et L. Iuventium Talnam legatos ad singulas legiones adhortandas propere mittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 356:1)
L. Iulius maturare est iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 541:4)
sed utrum maturarent an differrent ambigebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 593:2)
periculo suo te exterret, ut innoxio fratri per eundem te maturet perniciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 140:1)
si quid rei novae inciperetur, id maturandum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 320:3)
et consul maturavit et comitia eo die qui dictus erat sunt perfecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 203:3)
nunc et Appium et quod cum eo praesidii sit in summo periculo esse, nisi propere aut iustus exercitus eo mittatur, aut illi inde deducantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 240:3)
nondum omnibus instructis instabat tribunis militum, ut maturarent instruere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 459:1)
missa igitur iuventute propere et Caunios, quamquam Cibyratarum asciverant auxilia, coegerunt imperio parere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 300:1)
haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat Amphitruo, magnanimi viri freti virtute et viribus superbe nimis ferociter legatos nostros increpant, respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti propere , de suis finibus exercitus deducerent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 140)
ut subito, ut propere, ut valide tonuit!
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 110)
Heus, Pythodice, sequere propere me ad macellum strenue.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2162)

SEARCH

MENU NAVIGATION