라틴어 문장 검색

"non ego curo esse quod Arcesilas aerumnosique Solones obstipo capite et Agentes lumine terram, murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt atque exporrecto trutinantur verba labello, aegroti veteris meditantes somnia, gigni de nihilo nihilum, in nihilum nil posse reverti, hoc est quod palles?"
(페르시우스, 풍자, satire 344)
"Dave, cito, hoc credas iubeo, finire dolores praeteritos meditor"
(페르시우스, 풍자, satire 5104)
' Sicut [ficti] adulatores cum cenas divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant gratissi mum auditoribus fore:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 3:4)
Gratias agimus liberalitati indulgentiaeque eius, et subinde castigamus crebris potiunculis risum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:16)
Utitur paenitentiae occasione dux Eumolpos et castigate ante vehementissime Licha tabulas foederis signat, quis haec formula erat:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:2)
Non et Vlixes cum corde litigat suo, | et quidam tragici oculos suos tanquam audientes castigant?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:25)
meditabar aliquid enotabamque, ut si manus vacuas, plenas tamen ceras reportarem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 6 1:9)
insectatur vitia non homines, nec castigat errantes sed emendat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 7:5)
Audivi causas agentem acriter et ardenter, nec minus polite et ornate, sive meditata sive subita proferret.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 2:1)
Fuerunt quibus haec eius oratio ut sera et intempestiva et praepostera displiceret, quae omisso contra dicendi tempore castigaret peractum, cui potuisset occurrere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 3:1)
Proinde multum lege scribe meditare, ut possis cum voles dicere:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 6:2)
quamquam non dissenties, ut qui semper clarum aliquid et immortale meditere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 3:2)
Castigabat quidam filium suum quod paulo sumptuosius equos et canes emeret.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 12 1:1)
Ubi hora quarta vel quinta - neque enim certum dimensumque tempus -, ut dies suasit, in xystum me vel cryptoporticum confero, reliqua meditor et dicto.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 3:1)
Quam castigato planus sub pectore venter!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 513)

SEARCH

MENU NAVIGATION