라틴어 문장 검색

medicus, qui scit quid homunciones intra praecordia sua habeant et quando febris veniat, etiam si illos odi pessime, quod mihi iubent saepe anatinam parari;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 56:3)
Nulla est certa domus, nullum sine pignore corpus, sed veluti tabes tacitis concepta medullis intra membra furens curis latrantibus errat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:27)
nec enim minor ira rebellat pectore in hoc leviorque exurit flamma medullas, Omnia, quae tribui Romanis arcibus, odi muneribusque meis irascor.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:4)
Nec me fallebat inanes scilicet ac sine medulla ventosas nuces in summo umore consistere, graves autem et plenas integro fructu ad ima deferri.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:26)
Mordeat ista tuas aliquando cura medullas, Daque locum nostris materiamque dolis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1927)
Vidit, et ut tenerae flammam rapuere medullae, Hinc pudor, ex illa parte trahebat amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1018)
nec coram mixtas cervae sumpsisse medullas, nec coram dentes defricuisse probem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 44:1)
sentiat ex imis venerem resoluta medullis femina, et ex aequo res iuvet illa duos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 164:4)
Hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo laesit Apollineas traiecta per ossa medullas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:5)
Sed postquam thalamos intravit Cecrope natae, iussa facit pectusque manu ferrugine tincta tangit et hamatis praecordia sentibus implet, inspiratque nocens virus, piceumque per ossa dissipat et medio spargit pulmone venenum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:3)
Virga recens bibulaque etiamnum viva medulla vim rapuit monstri tactuque induruit huius percepitque novum ramis et fronde rigorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 73:5)
nam Delius illi intima fatifero rupit praecordia ferro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:13)
Non stratum, non ulla pati velamina possunt, dura sed in terra ponunt praecordia;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:4)
caecaque medullis tabe liquefactis tollens ad sidera palmas "cladibus," exclanmat "Saturnia, pascere nostris, pascere et hanc pestem specta, crudelis, ab alto corque ferum satia.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:3)
ut iacui totis resoluta medullis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 43:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION