라틴어 문장 검색

sed erit in mensa sermo iocundior, ut habeat voluptatis amplius, severitatis minus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 2:2)
sed et quae vel in conviviis vel maxime extra mensam ab isdem per tot dies dicta sunt, in quantum potero, animo repetam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 12:3)
Sed vultisne diem sequentem, quem plerique omnes abaco et latrunculis conterunt, nos istis sobriis fabulis a primo lucis in coenae tempus, ipsam quoque coenam non obrutam poculis, non lascivientem ferculis, sed quaes­tionibus doctis pudicam et mutuis ex lecto rela­tionibus exigamus?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 11:2)
Nam, ut cetera crudelitatis genera praeteream, sunt qui, dum se mensae copiis et aviditate distendunt, circumstantibus servis movere labra nec in hoc quidem, ut loquantur, licere permittunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 14:2)
sed peractis cuiusque mensis feriis locum diebus advenis fecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 9:2)
Vehitur enim simulachrum dei Heliopolitani ferculo, uti vehuntur in pompa ludorum Circensium deorum simulachra:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 13:2)
et ita demum patribus familias mensae apparatus novatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 23:2)
Nunc hora nos ammonet ut honore vestro haec mensa dignetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 24:3)
Hic ubi modestus edendi modus cessare fecit castimoniam ferculorum et convivalis laetitia minusculis poculis oriebatur, Avienus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 1:1)
Nam ipse rex mensae nec in moribus Socrate minor et in re publica philosopho efficacior:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 3:1)
His dictis et excitata laetitia cum in Avieno memoria florida et amoenitas laudaretur ingenii, mensas secundas minister admovit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 1:1)
Multi, ut aestimo, in hoc a Varrone dissentiunt, qui in illa lepidissima satira Menippea, quae inscribitur Nescis quid vesper vehat, de secunda mensa placentas removit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 2:2)
Significant autem bellaria omne mensae secundae genus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 3:5)
Ut prius tibi, Praetextatus inquit, de posteriore quaestione respondeam, fateor te non inmerito de usurpata in mensam libatione quaesisse;
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:1)
ampliusque speciem difficultatis auxeras, si magis Didonem in mensam similiter libantem notasses:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION