라틴어 문장 검색

illi roseus per nubila seras advertit flammas alienumque aethera tardo Lucifer exit equo, donec pater igneus orbem impleat atque ipsi radios vetet esse sorori:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권45)
talis Agenoreus ductor caeloque morantem Luciferum et seros maerentibus increpat ortus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권15)
"dein curvo robore clausum dis pelagi ventisque et Cycladas Aegaeoni amplexo commendo patrem, nec fletibus umquam fit modus alternis, ni iam dimittat Eoo Lucifer astra polo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권120)
seris vix cessit cura tenebris, roscida iam novies caelo dimiserat astra Lucifer et totidem Lunae pracvenerat ignes mutato nocturnus equo, nec conscia fallit sidera et alterno deprenditur unus in ortu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권83)
nec dulcibus astris victa, nec adsiduo coierunt lumina fletu, tertius Aurorae pugnabat Lucifer, et iam montibus orbatis, lucorum gloria, magnae Teumesi venere trabes et amica Cithaeron silva rogis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권19)
Maior aetas apud Gallos Mercurio prosecatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 4:2)
Risimus et inter ludicras meridianorum crudelitates Mercurium mortuos cauterio examinantem, vidimus et Iovis fratrem gladiatorum cadavera cum malleo deducentem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 5:1)
Itaque Castori et Polluci deputatur haec species, quibus equos a Mercurio distributos Stesichorus docet.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 9장 2:4)
Quae vero voce et modis et organis et litteris 1 transiguntur, Apollines et Musas et Minervas et Mercurios mancipes habent.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:5)
Sed et gymnicas artes Castorum et Herculum et Mercuriorum disciplinae prodiderunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 11장 1:7)
Hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem Luciferum roseis candida portet equis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 341)
Illam saepe ferunt convivia ducere Baccho, Dum rota Luciferi provocet orta diem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 936)
aedes Mercuri dedicata est idibus Maiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 230:3)
certamen consulibus inciderat uter dedicaret Mercuri aedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 283:1)
duumviri sacris faciundis lectisternio tunc primum in urbe Romana facto per dies octo Apollinem Latonamque et Dianam, Herculem Mercurium atque Neptunum tribus quam amplissime apparari poterat stratis lectis placavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 155:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION