라틴어 문장 검색

DESCRIPTIO THERMOPYLARVN.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 8:16)
In ea descriptione quam primam in hac suasoria posui FVSCVS ARELLIVS Vergilii uersus uoluit imitari.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 4:6)
toties enim pro beneficio narrabat in aliqua se Vergiliana descriptione placuisse;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 5:8)
Iam si uultis ad FVSCVM reuertar et descriptionibus eius uos statim satiabo ac potissimum eis quas in uerisimilitudinis tractatione posuit, cum diceret omnino non concessam futurorum scientiam.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 7:9)
quas omnes descriptiones vir ille praeiudicatissimus non distichorum aut tetrastichorum stringit angustiis, sed potius, ut lyricus Flaccus in artis poeticae volumine praecipit, multis isdemque purpureis locorum communium pannis semel inchoatas materias decenter extendit, haec me ad defensionis exemplum posuisse sufficiat, ne haec ipsa longitudinis deprecatio longa videatur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem116)
misisti et, triplicis metrum trochaei spondeo comitante dactyloque, dulces hendecasyllabos, tuumque blando faenore Sollium ligasti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium6)
at si dicat epos metrumque rhythmis flectat commaticis tonante plectro, mordacem faciat silere Flaccum, quamvis post satiras lyramque tendat ille ad Pindaricum volare cygnum);
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium102)
horum nomina cum referre versu adfectus cupiat, metrum recusat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium110)
iam vero de hymno tuo si percontere quid sentiam, commaticus est copiosus, dulcis elatus, et quoslibet lyricos dithyrambos amoenitate poetica et historica veritate supereminet, idque tuum in illo peculiare, quod servatis metrorum pedibus pedum syllabis syllabarumque naturis intra spatii sui terminum verba ditia versus pauper includit nec artati carminis brevitas longitudinem phalerati sermonis eliminat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 8:1)
et nunc ipse sic multis contra fidem diebus otiabundus ais tibi si quas postea luserim metro nugas mitti oportere, annuo iniunctis, quia dignus es, ut talia legas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 3:1)
sed triplicibus trochaeis nuper in metrum hendecasyllabum compaginatis nihil, ne tuo quidem iudicio, simile fecisti, deus bone, quid illic inesse fellis 1 leporis piperataeque facundiae minime tacitus inspexi!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 1:3)
"et nomen metro teneret."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 9:9)
tu iam, Tityre, rura post recepta myrtos et platanona pervagatus pulsas barbiton atque concinentes ora et plectra tibi modos resultant, chorda voce metro stupende psaltes:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:4)
denique probabis circa nos plurima ex parte metrorum studia refrigescere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:3)
sed tu per Calabri tramitis aggerem vis ut nostra dehinc cursitet orbita, qua Flaccus lyricos Pindaricum ad melos frenis flexit equos plectripotentibus, dum metro quatitur chorda Glyconio, nec non Alcaico vel Pherecratio, iuncto Lesbiaco sive anapaestico, vernans per varii carminis eglogas, verborum violis multicoloribus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION