라틴어 문장 검색

multa praesens quingentum milium aeris in singulas civitates imposita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 535:2)
corpora vestra coniugum ac liberorum vestrorum servat inviolata, si inermes cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 133:1)
atque eo die tria milia passuum inter bina castra fuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 627:2)
postero die Poeni quod viae inter bina castra erat agmine complevere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 189:2)
consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum, ut ventum ad Cannas est et in conspectu Poenum habebant, bina castra communiunt eodem ferme intervallo quo ad Gereonium, sicut ante copiis divisis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 536:1)
legiones, equitatus, arma, signa, equi virique, pecunia, commeatus aut in acie aut binis postero die amissis castris perierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 53:2)
nec omnes Numidae in dextro locati cornu, sed quibus desultorum in modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 369:1)
legatumne Romanum et legionis unius atque alae magno certamine vix toleratis pugnam, quos binae acies numquam sustinuerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 612:1)
Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod duum milium Campanorum et septingentorum militum Hannibalis tenebatur praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 236:1)
iunctae aliae binae quinqueremes demptis interioribus remis, ut latus lateri adplicaretur, cum exteriore ordine remorum velut una navis agerentur, turres contabulatas machinamentaque alia quatiendis muris portabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 436:2)
Scipio, ut sociis praesidioque ferret opem, cum legione expedita profectus inter bina castra cum magna caede hostium urbem est ingressus et postero die eruptione aeque felici pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 532:2)
populus severior vindex fraudis erat, excitatique tandem duo tribuni plebis, Spurius et L. Carvilii, cum rem invisam infamemque cernerent, ducentum milium aeris multam M. Postumio dixerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 38:1)
comitia deinde a praetore urbano de senatus sententia plebique scitu sunt habita, quibus creati sunt quinqueviri muris turribus reficiendis, et triumviri bini, uni sacris conquirendis donisque persignandis, alteri reficiendis aedibus Fortunae et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 97:1)
Tarentinos iis addit duces binos ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 135:2)
ita nocte ac die bina castra hostium expugnata ductu L. Marcii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 585:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION